Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XII. Quid designet in homine quod humores qui in eo sunt, umbilicum, qui caput viscerum existit, et lumbos, in quibus petulantia est, conspergentes, venas quoque renum, et iliorum interdum tangunt, et per has ad venas etiam splenis, pulmonis et cordis ascendunt.
1 | Vides quoque quod interdum humores isti ad umbilicum hominis tendunt, qui quasi caput viscerum exstans, illa leniter claudit ne dissipentur, et qui itinera caloremque eorum et venarum ad rectum temperamentum conservat, licet multoties impulsibus suis inquietus sit; alioquin homo vivere non posset: quoniam cum fidelis homo malum auditum excludit, bonis cogitationibus suis umbilicum diversarum concupiscentiarum constringit, quatenus ad vitam verae beatitudinis pertingere valeat, quia ille eum saepius ad inquietudinem malorum provocat. |
2 | Sed et lumbos hominis aliquando petunt, qui in viribus suis velut ludendo deceptuosi et periculosi sunt et qui a nervis, et a caeteris venis retinentur; in quibus etiam rationalitas floret, ita ut homo sciat quid faciat, vel quid devitet; unde et delectationem ad opera illa habet, et qui in dextra parte corporis de flatu spiraminis hominis, et de iecore eius calefiunt, et roborantur; unde et sic homo discretionem disciplinamque recipit, quomodo procellas aliorum humorum compescat, quatenus opera sua disciplinate perficiat, quia lumbos, in quibus luxus est, praecingit, et hoc ad salutem animae per virtutem iustitiae confortatur discrete et honeste complet. |
3 | Idem quoque humores venas renum et iliorum interdum tangunt; quae ad venas splenis, pulmonis et cordis tendunt, et haec omnia cum visceribus in sinistra concutiuntur, cum illa pulmo calefacit; dextram vero partem corporis iecur accendit, quoniam homo eisdem rectis cogitationibus renes, quae per iniustam concupiscentiam cor suum saepius tangunt, et ad malum concutiunt, fortissime constringit, cum levitas carnis illos tangit, hocque per vias iustitiae incedendo facit. |