monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 21 > 34 > 8 > 90 > 71 > 20 > 94 > 11
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, X. Quod homo in dextra sui parte, eo quod iecur, in quo fons caloris est, dextrorsum habeat, ad operandum expeditior sit; in sinistra vero pro corde vel pulmone sinistrorsum in se locatis et pulsum respirationis habentibus ad onera ferenda habilior; et quid ista spiritualiter in ipso designent. <<<     >>> XII. Quid designet in homine quod humores qui in eo sunt, umbilicum, qui viscerum existit, et lumbos, in quibus petulantia est, conspergentes, venas quoque renum, et iliorum interdum tangunt, et per has ad venas etiam splenis, pulmonis et cordis ascendunt.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, XI. Verba Isaiae prophetae ad horum astruendam significationem congrua, et quo sensu accipienda sint.

1 'Solve vincla colli tui, captiva filia Sion, quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini [Isa. XLII].' Quod sic intellectui patet: Contere per poenitentiam vinculum primae captivitatis et transgressionis, o homo, qui inter filias supernae pacis in paradiso computatus eras, quoniam illo perdito, multis malis subiugatus es.
2 Quapropter dicit ille, qui Dominus cunctorum est, vobis qui spontanee peccatis involuti estis.
3 Tali modo absque pretio venundati estis, sicut Deus primae mulieri dolorem promisit, quae propter praevaricationem divini praecepti paradiso caruit, atque nomen quod est filia Sion amisit; sed sine argento terrenae cupiditatis redimemini, ubi in virginea natura Redemptor noster surrexit, et nos per Spiritum et aquam renasci ad vitam constituit, ac si in haereditarium locum nos reduxit.
4 Qui autem in nativitate ista iuste perseveraverit, a celsitudine Sion non movebitur.
5 Fidelis igitur homo ad Deum se erigat, peccata sua abiiciendo, omniaque mala relinquendo, atque in desiderio suo ad coelestia anhelet, auxilium bonorum operum a Deo petens.
6 Qui si in petitione hac stabilis perseveraverit, quemadmodum caecus sedens secus viam fecit, mox gratia Dei ad ipsum aspicit, et si tunc illa eum lumen attendentem, et a tenebris semetipsum erigentem viderit, in omnibus illi aderit, ea quae iusta et sancta sunt ipsi inspirans.
7 Iste namque a malo declinans, in bonis et sanctis operibus delectatur, et dulcedinem eorum gustat, quia a Deo recedere non vult, sed a serpentino dolo se avertit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.459