Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, X. Quod homo in dextra sui parte, eo quod iecur, in quo fons caloris est, dextrorsum habeat, ad operandum expeditior sit; in sinistra vero pro corde vel pulmone sinistrorsum in se locatis et pulsum respirationis habentibus ad onera ferenda habilior; et quid ista spiritualiter in ipso designent.
1 | In dextra enim parte hominis iecur et magnus calor corporis est, idcirco et dextra velox ad erigendum se et ad operandum est; in sinistra autem cor et pulmo sunt, quae illam ad onera confortant; et calorem de iecore quemadmodum de fornace habent, quae designant quod in dextra, id est in prosperitate salutis boni et recti hominis, iustitia cum Spiritu sancto operatur, ita ut ille prospere ad Deum se erigens, quaelibet bona perficiat; in sinistra autem ut adversa devitet, Deum recto corde confitendo se confortari per robur iustitiae exoptat. |
2 | Sed venae iecoris commotae, humoribus istis tactae, venulas auditus hominis concutiunt, auditumque illius aliquando confundunt, quoniam per auditum homini multoties seu sanitas seu infirmitas infertur, scilicet cum de prosperis supramodum in gaudio concutitur, sive cum de adversis supramodum in tristitia contrahitur, ostendentes quod tenor iustitiae cogitationibus rectis provocatus, hominem a malo auditu avertit, et ad bonum dirigit, qui animae illius interdum, et ea quae sancta sunt, et ea quae turpia existunt infert, ita ut homo nec in bonis, nec in malis sibi aliquando modum imponere scire velit. |
3 | Nam bona scientia sine bono auditu muta est, quia quod bona scientia scit, bonus auditus recipit, illeque magnum studium habet tractare et dictare, quod sibi per bonam scientiam fertur. |
4 | Qui postquam omnia haec congruenter composuerit, aliquantum ab ipsis cessando quiescit, velut homo qui thesaurum in arcam suam ponit, scilicet cum bonum et malum intelligit, bonum in secreto cordis sui recondens, et malum a se prorsus abiiciens, quemadmodum Isaias dicendo exhortatur: |