Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, IX. Quia humores in homine etiam secundum modum complexionis quorumdam animalium vel bestiarum nunc acrius, nunc levius moveantur, et quod iuxta mutationem vel impulsionem eorumdem humorum affectus et cogitationes, in ipso scilicet homine frequenti alternatione varientur.
1 | Humores enim, sicut leopardus, in homine ferociter interdum insurgunt, sed tamen deinde leniores fiunt, et ut cancer nunc procedendo nunc retrogradiendo mutationem saepius in se ostendunt, atque velut cervus saliendo et pungendo, diversitatem in se aliquando manifestant, quoniam quantumlibet homo timorem Domini habeat, cogitationes tamen in eo aliquando surgunt, quae deinde taedio affectae ad vanitatem se deponunt, aliquando velut in cancro per fiduciam bonae consummationis illum procedere exhortantur; sed deinde illum retrorsum trahentes, immittendo [f. innuendo] sic eum perseverare non posse, decipiunt, aliquando quasi in cervo per fidem eum securum faciunt, postmodo autem in fide vacillantem pungunt. |
2 | Et etiam quemadmodum in rapacitate lupi, et cum ipso velut in qualitate cervi et cancri, ut praedictum est, hominem interdum invadunt, quia aliquando quemadmodum in lupo infernales poenas homini offerunt, ita ut solummodo quasi per cervum, id est per fidem, et velut per cancrum, id est per fiduciam, absque aliis iustis operibus eas evadere possit, ipsi fallaciter promittunt, deinde autem illum multoties in desperationem ducunt. |
3 | Interdum quoque ut leo fortitudinem suam in illo non cessando demonstrant, atque ut serpens nunc lenitatem, nunc acritatem in se proferunt, et quemadmodum agnus, se mites aliquando simulant, ubi iudicium Dei homini exponunt; sed postmodum ne illud metuat ei persuadent, quia velut serpens prudenter incedens, qualiter illud leni astutia evadat ipsi deceptuose suggerunt, cum etiam quasi agnum in patientia eum nihil timere exhortantur, velut peccatis obligatus non sit. |
4 | Sed etiam ut ursus interdum velut in ira submurmurat, interdum quoque cum illo qualitatem agni et serpentis, velut supra ostensum est, manifestant, quoniam aliquando, quemadmodum ursus, corporalem tribulationem pro Deo hominem sufferre submurmurant, per quam velut in agni patientia, et quemadmodum serpentis prudentia, ipsum castigatum et a peccatis emundatum esse demonstrant, iterumque eum in hoc incertum per plurimas varietates reddunt. |
5 | Nam humores in homine hoc modo saepius immutantur, quia cogitationes hominis huiusmodi turbinibus aliisque modis permutatae, illum nunc in iustam securitatem, nunc in desperationem ducunt, interdum etiam per rectam devotionem eum sursum attollunt. |
6 | Quapropter et multoties ad iecur ipsius sic immutati transeunt, in quo scientia eius probatur, quae de cerebro per vires animae temperata procedit, et quod humiditas cerebri tangit, ita ut illud pingue et forte ac sanum sit, significantes quod cogitationes hominis saepius quasi ad iecur eius, scilicet ad fortitudinem iustitiae, in quo iustus per scientiam operatur, se dirigunt, quia scientiam boni et mali vires animae ostendunt, quae per iustitiam in credentibus vitam comprehendit, quemadmodum Filius Dei peccatores et publicanos ad se collegit, quos etiam in abundantia Spiritus sancti robustos fecit. |