monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10 > 12 > 67 > 9 > 6 > 26 > 18 > 47
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLVI. De luce clarissima ex ore imaginis rotam in pectore gestantis in similitudine filiorum procedente, quibus signa ipsius imaginis et rotae et circulorum praeostensorum dimetiri videtur, et mystica horum ratio. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLVII. Verba Ieremiae prophetae ad eamdem rationem spectantia, et quomodo intelligenda sint.

1 'Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum [Ier. XVII].' Quod sic intellectui patet: Qui Deum diligunt, per nullam clausuram falsae occasionis alium quam ipsum quaerunt, nec ullas susurrationes concupiscentiarum carnis suae cum alio habere volunt; cum tamen homo voluntates suas multoties perficiat, sicut et Adam tentavit quid facere posset.

2 Homo autem Deo et diabolo simul servire non potest, quoniam quod Deus diligit, diabolus odit, et quod diabolus diligit, Deus negligit, quemadmodum in homine est, quia caro in peccatis delectatur, et anima iustitiam sitit, atque in his duobus pugna magna est, quoniam pars altera parti alteri contraria existit.

3 Sed tamen opus quod homo incipit, hoc modo in magna contentione perficitur, sicut et servus domino suo servire cogitur, quoniam caro cum anima sibi subiecta peccatum aggreditur, animaque cum carne illi substrata opus bonum operatur.

4 Cum autem homo secundum desideria animae currit, se ipsum propter amorem Dei repudiat, atque peregrinum in concupiscentiis carnis se facit, quod iusti et sancti faciunt, et etiam Abel fecit, qui in Deum aspexit; et in cuius sanguinis effusione tota terra contremuit, ita ut postmodum vidua nominata sit, scilicet integritate sanctitatis per homicidium Cain privata, velut mulier solatio viri in viduitate destituitur.

5 Nam et ego Dominus cunctorum scrutor corda contrita, quae peccata negligunt, proboque renes, qui de gustu concupiscentiarum se continent, qui reddo homini mercedem secundum laborem gressuum viarum suarum, et secundum quod fructus in deliberatione cogitationum suarum profert, quia omnes fructus hominis coram me scriptos habeo.

6 Homo enim qui voluntates suas concupiscentiarum suarum deserit, iustus est; qui vero omnem voluntatem suam in concupiscentiis sequitur, iustus nominari non poterit; sed tamen si ad bonum conversus fuerit, cicatrices eius in sanguine Agni abluuntur, et tunc etiam coelestis exercitus illas curatas videns in admirabilem laudem Dei excitatur.

7 Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, eaque et ad salutem corporum et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum prolata sciat.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.451

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLVI. De luce clarissima ex ore imaginis rotam in pectore gestantis in similitudine filiorum procedente, quibus signa ipsius imaginis et rotae et circulorum praeostensorum dimetiri videtur, et mystica horum ratio. <<<    
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10 > 12 > 67 > 9 > 6 > 26 > 18 > 47

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik