Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLVI. De luce clarissima ex ore imaginis rotam in pectore gestantis in similitudine filiorum procedente, quibus signa ipsius imaginis et rotae et circulorum praeostensorum dimetiri videtur, et mystica horum ratio.

1 | Vides etiam quod ex ore praedictae imaginis, in cuius pectore praefata rota apparet, lux clarior luce diei in similitudine filorum exit, quoniam ex virtute verae charitatis, in cuius scientia circuitus mundi est, elegantissima eius ordinatio super omnia lucens, omniaque continens, et constringens procedit. |

2 | Quibus filis signa praedictorum circulorum, signaque caeterarum figurarum, quae in eadem rota discreta sunt, et singula signa membrorum formae hominis, scilicet eiusdem imaginis, quae etiam in ipsa rota apparent, ut praefatum est, recta et distincta mensura metitur, quemadmodum in praecedentibus et subsequentibus verbis illius manifestatur, ubi per eam vires elementorum aliorumque superiorum ornamentorum, quae ad munimentum et ad ornatum mundi spectant, omnesque compagines membrorum hominis, qui in illo scilicet mundo dominatur, decenter distinguit, convenienterque iustae mensurae coaptat, ut tibi multoties propalatum est. |

3 | Sed etiam de vera charitate, quae tota divina est, bonum quod omni desiderabili pretiosius existit, omnes ipsum quaerentes ad se colligens et trahens venit, atque coelestium desideriorum spiritaliumque gemituum divino instinctu procedentium, merita, nec non et omnia hominis opera, pro Dei amore prolata, recto iudicio pensat, sicut et omnibus qui Deum perfecte diligunt patet, velut per Ieremiam servum meum loquor, dicens: |