Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLV. Quod fidelis quisque vestigia Filii Dei devote sequens munimine virtutum inter tentationes roboratus ad gaudia superna perveniat, et verba Isaiae ad idem approbandum congruenter exposita.

1 | Et hoc modo, ut praefatum est, imago haec signis istis implexa et circumdata est, quoniam homo fidelis, qui vestigia Filii Dei fideliter subsequitur, claritate beatarum virtutum defensus et ornatus, hoc modo circumdatur, quatenus eum diabolicis insidiis ereptum, ad beatitudinem supernorum gaudiorum feliciter perducant, ubi in aeternum gaudebit, Isaia servo meo attestante qui dicit: 'Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius, panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. |

2 | Regem in decore suo videbit, oculi eius cernent terram de longe [Isa. XXXIII].' Hoc sic intellectui patet: Qui de sinistra parte ad dexteram declinat, attendens quia Deus requiescit super humilem et quietum corde, superbum diabolum superat, cum se ipsum conterit dicens: Deus oculis duobus me illuminavit, quibus considero quantam gloriam lux in tenebris habet, ubi eligere possum qua via incedam, quoniam aut videns, aut caecus ero, cognoscens etiam quem ductorem ad diem vel ad noctem invocem. |

3 | Ego enim in tenebris me abscondendo, lasciva opera facere possum, quae in luce perpetrare non valeo, quia ab omnibus ibi astantibus inspicior; sed tamen in tenebris nullum praemium, sed damnabilem poenam consequar, et ideo cordis pressuram, qua peccatis oblector vulnerabo, vivumque Deum invocabo, quatenus in viam lucis me ducat, et ut ulcera mea curet, ne in luce pro his erubescam. |

4 | Quod dum fecero, funes captionis meae rumpentur, quoniam inimicum meum, cuius suggestioni in tenebris consenseram, captum hoc modo tenebo, quia in me illusus est. |

5 | Ille namque qui sic operatur in excelsis coelorum habitabit, atque munimentum saxorum, quod Christus est, sublimitas eius erit, ubi panis vitae ei datur, cuius nunquam refectionem fastidire potest, quoniam in dulci gustu verae charitatis semper delectatur. |

6 | Quapropter et sic fluens rivulus de vivente aqua efficitur, et per donum sancti Spiritus omnia opera sua in sanctitate ita fluunt, ut columbini oculi Spiritus sancti illa inspiciant, unde et aquae istae fideles sunt, quia nec evacuabuntur, nec exsiccabuntur, nec homo eis saturabitur, quoniam ab oriente fluunt, nec altitudinem eorum homo quandiu in corpore manet, videbit, nec profunditatem ipsarum inveniet, quia etiam aquae in quibus homo ad vitam renascitur Spiritu sancto perfunduntur. |

7 | Isto quoque modo fidelis homo regem in decore beatitudinis videbit, et in scientia sua cernet terram viventium cum de peccatis corde et corpore longe segregat se, unde etiam consideret quid eligat. |