Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLIV. Item mystica ratio de utilitate quatuor flatuum in dextra seu laeva parte imaginis instar linguarum se commoventium.

1 | Unde et eaedem nubes in dextra parte praedictae imaginis, tanquam duas linguas ab invicem separatas de se praeferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam rotam et versus eamdem imaginem dirigunt, quia mentes beatorum hominum ad prosperitatem suam duo testamenta, alterum quidem secundum carnem, alterum vero secundum spiritum a se distantia, a se directa ostendunt, ita ut tamen illa in unum consentiant, velut linguae istae formam unam habent, quorum testificationibus orbis terrarum repletus, hominem ad Creatorem suum respicere docent. |

2 | In sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum separatae, in eamdem rotam, et ad ipsam imaginem quasi quibusdam rivulis de se profluentibus se convertunt, significantes ut cum homo per diabolicas tentationes impugnatur, ad mentem suam quemadmodum duo testamenta, videlicet dilectionem Dei et proximi colligat, quae a se aliquantum distant, quoniam dilectio ad Deum tendens maior dilectione proximi est, ac sic rotam saecularium curarum, nec non concupiscentiam carnalium impugnationum irrigatione iustae admonitionis exstinguat. |