Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLII. Mystica et luculenta ratio de numero et ordine vel positione sedecim principalium stellarum.

1 | Hoc modo, ut praefatum est, imago haec signis istis implexa et circumdata est, quia homo fortitudine elementorum ac iuvamine caeterarum creaturarum ita confortatus et munitus existit, ut nullo impulsu adversitatis de statu suo evelli possit, dum ipsum divina potestas custodit. |

2 | Haec autem omnia et alio modo intelligenda sunt. |

3 | Nam quod in circuitu circuli, in quo similitudo lucidi ignis videtur, sexdecim etiam principales stellae apparent, hoc est quod in integritate divinae potentiae principales doctores sunt, qui decem praecepta legis per sex aetates mundi compleri docuerunt et docent, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi, quoniam iidem doctores per quatuor partes mundi timorem Domini, iudiciumque eius et infernales poenas cum corporali tribulatione quoslibet fideles expavescere hortantur, quatenus per formidinem istorum, etiamsi dilectionem Dei postposuerunt, peccare desistant. |

4 | Quarum octo quae mediae sibi utrinque astantium stellarum inter capita haec sunt, scilicet duae inter duo capita quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendunt, designantes quod octo beatitudines in perfectione praedictarum virtutum degentes, dilectionemque Dei et proximi pronuntiantes, cum summo studio exspirationes suas desideriis fidelium hominum infundunt, quatenus illi quamvis saeculo plurimis modis dediti sint, temporalibus postpositis, ad coelestia festinent. |

5 | Reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videntur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigunt, ostendentes quod eaedem beatitudines et in prosperitate et in adversitate verae perfectioni caeterarum virtutum assistentes, acumen exspirationum suarum ad iudicialem ignem mittunt, his qui Deo in spiritu deservire debent innuentes, quod nulla peccata quamvis levia in neglectum ducantur, quin per iudicium et vindictam Dei examinentur. |