monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XL. Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat. <<<     >>> XLII. Mystica et luculenta ratio de numero et ordine vel positione sedecim principalium stellarum.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XLI. De quatuor statibus in modum linguarum propter mobilitatem suam dextro laevoque imaginis apparentibus quid utilitatis habeant.

1 Unde et eaedem nubes in dextra parte praedictae imaginis tanquam duas linguas ab invicem separatas de se proferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam rotam, et versus eamdem imaginem dirigunt, quoniam ad salutem hominis, velut duae munitiones ab invicem disiunctae, sicut et duo principales venti in eisdem partibus a se distant, de ipsis nubibus quae versus australem partem apparent exeunt, ita ut etiam de ipsis nubibus quaedam spiramina in communem aerem, per quem diversae creaturae vegetantur, procedant, ad hominemque se dirigant, quia et ille scilicet homo, quemadmodum et aliae creaturae, superiori adiutorio ac ministerio carere non potest.

2 In sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum separatae, in eamdem rotam et ad ipsam imaginem, quasi quibusdam rivulis de se fluentibus se convertunt, quoniam ut contraria quaeque ab homine amoveantur, scilicet tam de sinistra quam de dextra illius a nubibus quae versus septentrionalem partem sunt, etiam duo retentacula munitionum ab invicem separata procedunt, velut et principales earumdem partium venti a se separati sunt, sicut et de aliis superius dictum est, quae illa, quae in mundo subsistunt, videlicet et hominem et reliquas creaturas quemadmodum Deus ipsis disposuit conservant.

3 Istae autem quatuor linguae de quatuor principalibus ventis procedunt, quia eas ad retentationem nubium exspirant, quoniam ut principales venti totum firmamentum confortant et tenent, ita et isti status eorum qui ut linguae propter mobilitatem suam apparent, nubes quae sub firmamento sunt continent, ne hac aut illac diffluendo, modum suum excedant.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.449