monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 39
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit. <<<     >>> XL. Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXIX. De sedecim principalibus stellis, in circulo lucidi ignis ad solidandum firmamentum et temperandos ventos in circuitu ipsius firmamenti aequa distinctione constitutis.

1 Ut autem vides in circuitu quoque circuli, in quo similitudo lucidi ignis videtur, sexdecim etiam principales stellae apparent, ostendentes quod per circulum superioris igni firmamenti, maximae stellae, ut praefatum est, positae sunt, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi; id est quatuor inter ventum orientalem et australem, quatuor quoque inter ventum australem et occidentalem, quatuor inter ventum occidentalem et septentrionalem, quatuor etiam inter ventum septentrionalem, et orientalem, viribus suis easdem partes firmamenti confirmantes, ipsosque ventos contemperantes.

2 Sed si istae in numerositate superabundarent, superfluitate sua firmamentum aggravarent, vel si in paucitate essent, penuria paucitatis suae firmamentum consolidare non valerent, quia unicuique creaturae Deus et superfluam nimietatem, indignamque penuriam subtraxit.

3 Et quatuor inter duos ventos existunt, quoniam aequo et necessario, et non superfluo numero rectitudinis suae easdem partes firmamenti ubi positae sunt, insimul viribus suis tenent, quemadmodum clavi parietem, cui infixi sunt, nec de locis suis moventur, sed cum firmamento circumvolvuntur, illud solidantes.

4 Quarum octo, quae mediae sibi utrumque astantium stellarum inter capita haec sunt, scilicet duae inter duo capita, quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendunt, quia stellae, istae quae mediae quatuor stellarum inter praefatos ventos sunt, quoniam quatuor inter duos ventos consistunt, ut praedictum est, radios suos in tenuem aerem prolongant, quemadmodum venae a capite hominis usque ad pedes descendunt.

5 Et ut eaedem venae totum corpus hominis confortant, ita etiam stellae istae totum firmamentum viribus suis consolidant, et ventis qui ipsis proximi sunt resistunt, ne firmamentum extra modum suum commoveant, aeremque ad rectum temperamentum perducunt, sibique aequali modo vicinae sunt, quatenus altera ab altera ad confortationem eiusdem firmamenti sustentetur.

6 Reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videntur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigunt, quia iste in medio sui alas tenentes, ventisque ut supra ostensum est vicinitate assistentes, radios de se procedentes solummodo ad nigrum ignem mittunt illi repugnantes, ne furorem ardoris sui immoderate emittant.

7 Et stellae istae per circuitum firmamenti aequali moderamine a se positae, et separatae sunt, quatenus idem firmamentum aequali modo viribus suis sustineant.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.448

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit. <<<     >>> XL. Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik