Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit.

1 | 'Propterea infernus dilatavit animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes eius, et sublimes eius, gloriosique eius ad eum, et incurvabitur homo et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur [Isa. V].' Quod sic intellectui patet: Deficienti lunae, quae obscurum circulum habet, cum tota deficit, et reaccenditur, homo in peccatis manens assimilatur, quia cum se tenebrosum videt, per gratiam Dei saepius excitatur, ut digne gratiam Dei quaerat; et cum digne gratiam Dei invocaverit, Spiritus sanctus ad intuendum verum lumen ipsum accendit, velut luna a sole reaccenditur. |

2 | Sed postquam bonis operibus ita confortatus fuerit, ut illis saturari non possit, omni studio caveat ne haec sibimetipsi ascribat; velut a se et non a Deo sint, in hoc etiam quasi Deum se faciens, et se posse facere quae voluerit computans, sicut et Satan putabat, qui in proprietate sua ut Deus esse voluit, unde et claritatem suam in oblivionem duxit. |

3 | Propterea quoque infernus dilatavit animam suam, id est poenas quas in se habet, et aperuit voracitatem suam indesinenter, quoniam absque omni gaudio est, et ideo etiam in cupiditate absorbitionis suae non saturatur, quia ut immunda volatilia animalium cadavera vorare cupiunt, ita infernus in nequitia sua fortes qui contra Deum pugnant, et sublimes qui se iniuste exaltant, atque gloriosos qui gloriam suam et non gloriam Dei quaerunt ad se trahit ac devorat. |

4 | Unde etiam incurvabitur homo qui praefatis malis consentit, sicut et supradicti infelices spiritus cum principe suo incurvati sunt; et humiliabitur ille, qui virilem fortitudinem habere deberet, cum de bono ad malum declinat, atque oculi, id est scientia illorum qui in sublimitate superbiae se sapientes esse putant ad nihilum deducetur, quoniam mercedem gloriae humilitatis amittunt, quia gloriam a populo pro bonis operibus impoenitentes quaerunt. |

5 | Nam si exinde poenituerint, in sanguine vituli velut poenitentes suscipientur. |