monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVI. Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur. <<<     >>> XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVII. Quod fidelis quilibet quamvis virtutibus emineat, eisdem tamen al quando quasi destitutus salubriter tentationibus pulsetur, ne praesumptione elationis seductus pereat.

1 Sed et, quomodo supra dictum est, signum solis eodem etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis huius radiis suis ad praefata loca designatum est, versus quoque dextrum latus eius nec non et sub pedibus ipsius in circulo suo ad eadem loca signatum apparet, quia supradictum spiritus fortitudinis mysticum donum eodem moderamine et effusione quemadmodum intentionem hominis exspirationibus suis perfundit, sic et perfecta opera eius exemplaque ipsius, quibus proximos suos aedificat, in plenitudine beatitudinis ad desideratam sanctitatem rectae incoeptionis inspirat.

2 Cum enim virtutes fidelem hominem eisque bona voluntate consentientem, ea quae recta sunt incipere faciunt, illa etiam ut ad profectum perducat, et ut in eis exemplum iustitiae bona consummatione caeteris exhibeat exhortantur.

3 Sed tamen eaedem virtutes quamvis hominem diversis modis inspirationis suae protegant, tentatione tamen carnis diabolicisque artibus quasi versus aquilonem illum multoties tentari permittunt, quatenus per haec cognoscat quomodo se ab his defendat, ne praesumptione elationis iniustum modum elatus, postmodum in deterius corruat et pereat, quemadmodum et illi in praesumptione elati perierunt, de quibus in verbis Isaiae prophetae scriptum est.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.447

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik