Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXVI. Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur.

1 | Sicut autem vides quod a medio signi planetae quinti, qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendit, hoc est quod a virtute spiritus scientiae, qui per vicinitatem rectae operationis spiritui fortitudinis adesse debet, exspiratio sursum ad eamdem fortitudinem tendit, quia scientia ut a fortitudine roboretur, ne in insipientia vertatur ad ipsam se elevat. |

2 | Quidam vero ad caput cancri, quod a signo capitis lupi exit, se extendit, quoniam a virtute virium scientiae exspiratio ad fiduciam quae a corporali tribulatione egreditur se dilatat, quia cum homo scienter et simpliciter ac cum munimine discretionis corpus suum castigat, peccata sua punita et purgata esse confidit. |

3 | Sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigit, quoniam cum a temporalibus scientia se subtrahit, expirationem suam, temporalia postponens, ad timorem Domini diffundit, eumque ut terrorem hominibus fideliter incutiat apprehendit. |

4 | De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super unam est, velut radius unus sursum ad signum solis tendit, ostendens quod de munimine spiritus pietatis, qui suavitate sua vicinus timori Domini est, exspiratio sursum ad spiritum fortitudinis ascendit, ibique confortatus, ut malignitati resistere possit se munit. |

5 | Nam quicunque pie incedere disponit, fortitudinem sibi associet, ut in pietate perseverare valeat. |

6 | Et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigitur, demonstrans quod prospere incedens, spiritus pietatis prosperitatem timoris Domini aggreditur, hominibus etiam ut cum pietate timorem Domini habeant innotescens. |

7 | Alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedit, extenditur, significans quod adversitatem spiritus pietatis abiiciens, exspirationem suam ad fidem quae ab infernalibus poenis egreditur producit, quatenus homo, pietate et fide munitus, infernales poenas sic effugiat, ne supernam felicitatem per impulsum contumaciae amittat. |

8 | Quod vero vides qualiter a signo lunae quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiat, hoc ostendit quod a timore Domini exspiratio salutifera veniens, hominem ut aciem mentis suae custodiat, ne caecitatem animae incurrat monet, et ut robur gressuum interioris spiritus ad viam rectitudinis sic dirigat exhortatur, quatenus in veritate gradiens aeternam beatitudinem adipiscatur. |

9 | Nam sicut supercilium oculum tuetur, et sicut talus corpus hominis portat, ita timor Domini interiorem visum ne Dei obliviscatur informat, interioremque fortitudinem, per quam homo ad quaelibet utilia et recta defertur, conservat. |