Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXXII. Quomodo iidem planetae a Deo mundi conditore in firmamento dispositi sint, et de variis ipsorum efficientiis.

1 | Versus austrum autem ad latus eiusdem imaginis, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus, in circulo suo apparet, quia et ad austrum et ad occidentem currit, non tamen ita ut sub pedibus hominis sit, sed quod in occidente cum revolutione firmamenti occidua mundi petens, a plaga septentrionali declinet, et iterum in oriente cum eodem firmamento resurgat. |

2 | Et a medio summi signi primique planetae, qui supra caput eiusdem imaginis signatus est, velut radii quidam exeunt, quorum unus ad signum solis descendit, significans quod a fortitudine principalis huius planetae, qui in oriente primitus ostenditur, quoniam ibi lux diei procedit, radii fortitudinis prodeant, quorum unus ad solem dirigitur, illi succurrens cursumque ipsius temperans, ne ignes suos supramodum excutiat. |

3 | Sed unus ad dextrum pedem capitis cancri quod a capite leopardi procedit radiat, quia a parte illa cui ventus iste obvius est idem planeta surgens, radium ad robur egressionis illius ante et retro incedentis, et a principali vento orientis, cui collateralis est, procedentis mittit, cum stabilitate sua retinens, ne plus procedat quam sibi a Deo permissum est. |

4 | Unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exit, se extendit, quoniam ab hac parte eiusdem planetae radius alius veniens, fortitudini venti huius, qui illic principali vento egreditur resistit, impulsus illius compescens, quatenus flatus suos ad rectitudinem convenientis necessitatis emittat, quemadmodum vir qui brachia inimici sui retinet, ne aut se aut alios occidat; sic creatura per creaturum continetur et unaquaeque ab alia sustentatur. |

5 | A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinat, quia vires suas planeta iste demonstrans radio suo solem contingit, eum ad lenitatem demulcens. |

6 | Atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis venit, egreditur, quoniam a forti parte eius claritatis, radius ad initium collateralis venti mansuetudinem designantis, qui de maiori vento australis plagae procedit, extenditur, illum tenens ne lenitatem suam ad ferocitatem immutet, sed ut in ea sine petulantia perseveret. |

7 | Et alius ad praedictam lineam quae in firmamento a principio orientalis partis praefatae rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem eius plagam extenditur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exit, dirigitur, significans etiam quod a robusto splendoris illius tenore radius veniens, ad excursum alterius collateralis venti, qui de supradicto maiore vento septentrionalis partis exit, ducitur, temperamento suo illi resistens, quatenus aequali modo flatus suos emittat. |

8 | Signum etiam tertii planetae a medio sui, quemadmodum radium unum ad signum solis extendit, quia hic planeta ut superiores, robore fortitudinis suae et splendore proprii ardoris soli assistit, eique in temperamento ministrat, velut servus domino suo deservit, cum ad omnem voluntatem illius celeriter promptus et paratus est. |

9 | Alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedit, dirigit, demonstrans quod a virtute sua radius ad principium collateralis venti nunc astutiam, nunc prudentiam ostendentis, quia de principali vento australi oritur se extendit, flatusque illius comprimendo retinet, ne supramodum in motibus suis grassetur. |

10 | Sed alium ad praefatam lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egreditur; prolongat, significans quod etiam a strenua parte ardoris sui in quo ipse viget, splendor quoque ad initium collateralis venti, velut versutiam et acritatem in motione sua saepius exercentis, qui etiam de principali vento septentrionalis plagae procedit, extenditur, fortitudini illius resistens, ne ampliorem laesionem et periculum hominibus faciat, quam iudicium divini examinis ipsum permittit, quemadmodum et de aliis superius ostensum est. |

11 | Et praedicti planetae suffraganei solis sunt, et sine ipsis sol esse non posset, caloremque soli addunt, quemadmodum visus, auditus et odoratus cerebro calorem et vires subministrant. |

12 | Ut autem vides, solis quoque signum quasi quosdam radios de se emittens, alio praedictum signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis ursi tangit, quoniam sol maximus planetarum existens, totum firmamentum igne suo calefacit et roborat, orbemque terrarum splendore suo illuminat, principalique vento orientali, necnon australi ac occidentali, viribus fortitudinis suae resistit, ne terminos ipsis a Deo constitutos excedant. |

13 | Ventum autem septentrionalem non tangit, quoniam ille quasi inimicus solis existens, omnem splendorem luminis dedignatur, quapropter et sol eum velut contemnens non radium de se procedentem, sed tantum illi viam itineris sui opponit, per quam furorem ipsius reverberat, nec ad partes illas accedit, quia diabolus ibidem Deo repugnando nequitiam suam demonstrat. |

14 | Alium autem radium super signum lunae, quia eam calore suo incendit, quemadmodum sensualitate et intellectu hominis totum corpus ipsius tegitur. |

15 | Alium velut super cerebrum, et usque super utrumque calcaneum praefatae imaginis ipsum extendendo figit, quoniam sol a summo usque deorsum omni corpori hominis fortitudinem et temperamentum immittit, cerebrum praecipue confortans, ita ut intellectu vigens, cunctas vires corporis retineat; et ut etiam superior pars hominis existens, cum sensualitate omnia viscera ipsius perfundat, ut sol terram illuminat. |

16 | Sed cum aliquando elementa sub sole tempestatibus diffunduntur, ignis solis obnubilatur, velut eclipsis sit, quae errores significans tunc ostenditur, cum corda et mentes hominum in errorem vertuntur, ita ut recte in lege non ambulent, sed invicem plurima certamina exerceant. |

17 | Et praefatus radius calcaneos hominis tangit, quoniam ut cerebrum corpus reliquum regit, ita calcaneus totum corpus hominis portat, et sic sol viribus suis omnia membra hominis temperat, quemadmodum et reliquas creaturas vegetat. |

18 | Et a medio signi planetae quinti, qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendit, quia fortitudine ministerii sui idem planeta soli subiectus eum delinire contendit, ne ignes suos supra modum emittat. |

19 | Quidam vero ad caput cancri, quod a signo capitis lupi exit, se extendit, designans quod a robore eiusdem planetae radius ad initium collateralis venti, qui a principali vento occidentalis plagae egreditur, se expandit, instabilitatem illius retinens, velut etiam de aliis supradictum est. |

20 | Sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigit, ostendens quod etiam a vigore suo radium ad debiliorem partem lunae mittit, sive in augmento, sive in detrimento sit; in augmento quidem ipsi subveniens, ut tanto citius et fortius lumen suum recipiat; in detrimento vero, ut tanto lenius absque periculo decrescat. |

21 | De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super lunam est, velut radius unus sursum ad signum solis tendit, quoniam a forti robore eius contiguam vicinitatem lunae habentis, radius ad solem ascendit, ardorem illius lenitate subiectionis suae ne in nimietate erumpat retinens. |

22 | Et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigitur, quia fortitudo eius radium ad fortiorem partem lunae mittit, ipsam retinendo, quatenus septentrionalem plagam devitet, et ordinate in defectu suo ad solem accedat, incensaque ab illo distincte recedat. |

23 | Alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedit, extenditur, quoniam a robusto claritatis illius splendore radius ad principium collateralis venti, qui de principali vento occidentis ebullit, se prolongans, repentinam velocitatem ipsius reverberat, ne metam illam quam divina ordinatio ipsi proposuit transeat, sed in recta extensione procedat. |

24 | At signo quoque lunae, ut vides, quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiat, quia luna naturali virtute sua corpus hominis temperat, ita ut sicut supercilium oculum ad visum conservat, et ut talus hominem portat, sic per dispositionem Dei viribus lunae membra hominis a sursum usque deorsum temperantur, non tamen tanta perfectione, quanta solis fortitudine, quoniam sol corpus hominis perfectius, luna vero parcius ministerio suo tangunt. |

25 | Et luna cursum suum in calore et frigore peragit, quoniam crescendo calida est, decrescendo autem frigida; sol vero ab oriente usque in austrum in ardore est, sed postea frigiditatem usque in occidentem sibi attrahit. |

26 | Luna quoque prius defectum suum lumen de sole accipit, quia sol exstinctum circulum lunae cum scintilla quasi cum lampade ex ipso spirata accendit, et tunc illa in alto est; sed postquam accensa fuerit in locum suum descendit. |

27 | Et ut sol circulum lunae accendit et illuminat, sic etiam omnia subteriora, tam firmamenti quam eorum quae sub firmamento sunt, firmat, et luna adiutrix illius est, subteriora illuminando, quemadmodum et ipse superiora et inferiora illuminat. |

28 | Sed et luna de aquosa humiditate, ac de nube quae sub ipsa est, et de aere qui super terram est, multo frigidior sole est; et sol multa perureret, si luna ill non resisteret, quoniam ardorem solis luna frigido humore suo temperat. |

29 | Sol itaque et luna hoc modo divina ordinatione homini serviunt, eique aut sanitatem, aut debilitatem secundum temperiem aeris et aurae inferunt, quemadmodum ostenditur ubi signum solis velut a cerebro usque ad calcaneum; signum autem lunae quasi a supercilio usque ad talum praefatae imaginis hominis radios suos mittunt. |

30 | Nam cum luna in incremento est, cerebrum et sanguis hominis in ipso augmentatur; cum vero luna in detrimento est, cerebrum et sanguis in homine minuuntur. |

31 | Si enim cerebrum hominis in uno statu esset, homo frenesim incurreret, ita ut etiam magis quam bestia indomitus appareret; et si sanguis in homine secundum modum unum foret, ita ut nec incrementum nec detrimentum in se sentiret, homo citissime scinderetur, nec vivere posset. |

32 | Et cum luna plena est, cerebrum etiam hominis plenum est; et tunc homo sensatus est; sed cum vacua est, cerebrum quoque hominis vacuatur, et tunc etiam homo vacuus sensu aliquantum est. |

33 | Cum autem luna ignea et sicca est, cerebrum quorumdam hominum igneum et siccum est, et ideo illi in cerebro infirmantur, ac minus sensati sunt, ita ut plenum sensum ad quaelibet opera tunc non habeant. |

34 | Sed cum illa humida est, cerebrum etiam eorumdem hominum supramodum humidum fit, et sic illi in cerebro dolent ac sensu evacuantur. |

35 | Cum vero luna temperata existit, homo in cerebro et in capite sanitatem habet, et in sensu viget, quia per temperiem exteriorum elementorum humores qui in homine sunt in quiete subsistunt, et per commotionem ac inquietudinem illorum humores hominis multoties disturbantur, quoniam absque temperamento et servitio eorum homo vivere non posset. |

36 | Sed et, quomodo supradictum est, signum solis eodem etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis huius radiis suis ad praefata loca designatum est, versus quoque dextrum latus eius, nec non et sub pedibus ipsius in praefato circulo suo ad eadem loca signatum apparet, quia sol eodem statu et circuitione quemadmodum in orientali plaga consistit, et splendores radiorum suorum ad loca quae praemonstrata sunt emittit, sic etiam in australi ac in occidentali plaga, in supra demonstratis distinctionibus et circuitionibus ad ipsa loca fulget fortitudine circumvolutionis firmamenti, ab oriente per austrum, in obliquo ad occidentem impulsus, quamvis in itineribus suis contra motionem firmamenti currere nitatur. |

37 | Nam praedicti planetae contra firmamentum ab occidente ab orientem circumferuntur, quatenus igne suo ignem illius retineant, et ad incendium instaurent, quoniam si cum illo ab oriente in occidentem volverentur, ignis illius dum ad anteriora festinaret, a retro instauratione carens, torpesceret; quapropter contra illud paulatim feruntur, ut ipso ad anteriora properante, ignem eius a torpore velut in dorso excutiant. |

38 | Sed plagam septentrionalem devitant, quia ibidem locus tenebrarum in aquilone est, quoniam lux et tenebrae sibi invicem non concordant. |

39 | Hoc itaque modo praefati planetae a Conditore mundi in firmamento dispositi sunt. |

40 | Tu autem, o homo qui haec vides, intellige quod ad interiora animae ista etiam respiciant. |