monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXIX. Quare etiam ista sicut et superiora capita in rotam et ad imaginem eamdem impetus flatuum suorum convertant. <<<     >>> XXXI. De septem planetis in diversis circulis rotae supradictae imaginis distinctis intervallis apparentibus.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXX. Verba David in eodem psalmo CXVII, ad eadem competentia, et explanatio ipsorum.

1 'Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.

2 ' Quod sic intellectui patet: Homo casualis et indisciplinatus multoties existit, nec timidus est, nisi omnes venae ipsius doloribus infundantur.

3 Unde et diabolus primum hominem decepit, cum magnam vanitatem iniit, esse cupiens quod esse non debuit, et idcirco etiam magna tristitia cum dolore illi infusa est.

4 Nam ex labore homo timorem habet, ex vanitate autem oblivionem, et ex praevaricatione legis stultam fiduciam.

5 Sed omnia haec timor Domini excellit, quia homo per timorem coram Deo tremiscit, et quod in multis aliis nulla utilitas sit veraciter cognoscit.

6 Timor enim in homine praecurrit, ac postea charitatem amplectitur, ubi homo Deum diligit, considerans quomodo eum placare possit, quatenus iniquitatis suae non recordetur, Sed cum homo Deum in amore quaerit, Deus illum saepe cum laboribus castigat, ita ut ille fiducialiter dicat: Flagellis suis castigans castigavit me peccatorem ille qui Dominus omnium est; sed tamen in eadem castigatione, qua me flagellat, morti infernalium poenarum non tradidit me, quia illum amando quaesivi, et peccata mea illi confessus sum, atque in ipsa patiens et prudens sum, quando iudicia eius super culpas meas recta cognosco, et cum duabus alis, scilicet scientiae boni et mali, ad illum volare studeo, ita ut cum dextra ala sinistram mihi subiiciam, quatenus recto et aequali tramite incedam.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.441

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik