Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXIX. Quare etiam ista sicut et superiora capita in rotam et ad imaginem eamdem impetus flatuum suorum convertant.

1 | Capita quoque haec omnia in supradictam rotam atque ad praefatam imaginem hominis flatus dant, quia praedicti venti flatibus virium suarum circuitum orbis continent, et hominem in eo degentem, ne in defectu pereat, ad utilitatem suam respicere instigant. |

2 | Itaque cum quilibet ventus omnium praedictarum qualitatum, sive naturaliter sive per dispositionem Dei flatus suos extulerit, nullo obstaculo obsistente, corpus hominis penetrat, illumque anima suscipiens ad interiora, ad quodlibet membrum corporis quod naturae illius convenit, naturaliter ducit; sicque per flatus ventorum homo aut confortatur, ut supra dictum est, aut destituitur. |

3 | Sed et homo cum prosperitatem saecularium habet, a iudiciali igne, qui vindicta Dei est, quemadmodum ursus, corporalis tribulatio egrediens illum constringit; nec eum secundum voluptates suas procedere permittit, sed velut flatum, scilicet miseriam, de tenore suo tam in prosperitate quam in adversitate ipsius protelans, in humilitate paupertatem spiritus eum desiderare et habere facit, ita ut ille hoc modo iuste incedens, quasi in capite agni patientiam amplectatur, mala quoque devitans, velut in capite serpentis prudentiam imitetur. |

4 | Nam per corporales tribulationes homo multoties pervenit ad divitias spiritales, atque per easdem divitias superna regna adipiscitur. |

5 | Ex ore autem capitis agni, patientiam, ut supra dictum est, demonstrantis, alius flatus, id est mansuetudo, ad perfectionem quae inter corporalem tribulationem et timorem Domini est, perveniens; sed ex ore capitis serpentis, prudentiam designantis, alius flatus, videlicet providentia, ad perfectionem, quae inter corporalem tribulationem et infernales poenas existit, procedens, hominem per vindictam Dei castigatum, ut terrena contemnat, et ut ad coelestia anhelet, quomodo etiam superius de eis ostensum est, commonent. |

6 | Nam et principia et fines praefatorum mysteriorum in factis et in significationibus suis unius et aequalis studii ad eruditionem hominis existunt, quamvis diversa opera habere videantur; et omnia quae scientia Dei saluti animae convenientia demonstrat, ad ereptionem illius perducunt, hominemque ut corpore et anima Creatori suo fideliter adhaereat, viribus suis impellunt. |

7 | Quapropter homo seipsum ad sanctitatem confortet, ita ut carnalia desideria fugiat, et ut luxus fetentium vitiorum abneget; Deoque, qui continentiam et castitatem diligit, sapienter deserviat; nec supramodum aridus, nec supramodum humidus in opere virtutum sit, quoniam qui carnem suam nec castigare nec constringere voluerit, in interitum animae ibit. |

8 | Qui vero seipsum domando virtutes amaverit, et amando retinuerit, animam suam in vitam aeternam collocabit, cum a Domino corripitur et castigatur, sicut et David per me inspiratus loquitur dicens: |