Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXVIII. Quare principalis septentrionalis ventus a sinistra parte illius humanae imaginis quasi caput ursi in circulo nigri ignis appareat; cur etiam duo collaterales eius venti alter in agni, alter in forma capitis serpentis videatur.

1 | Ad sinistram vero praefatae imaginis in signo nigri ignis quasi caput ursi apparet, quod a septentrionali plaga multoties contrarium homini de nigro igne velut ursum principalem ventum, scilicet septentrionalem, in periculis tempestatum saepius prodire ostendit, quoniam ex nigro igne est. |

2 | Et ideo etiam quemadmodum ursus in ira submurmurat, et ut ille in natura sua nequam existit, ita et ventus iste quasi submurmurando commotiones et strepitus ac pericula in tempestatibus aliquando parat. |

3 | Sed quod velut flatum ex ore suo dat, qui etiam ad dextram et ad sinistram oris ipsius aliquantum in longum se extendens, ad dextram in caput agni desinit, ad sinistram vero formam capitis serpentis accipit, hoc designat quod ventus hic a praefata septentrionali plaga exiens, et ab utraque parte sui in longum procedens, ad dextram in lenitate naturae agni, qui lenis et non periculosus est, transit, quoniam in partibus illis ventus idem se interdum mitem ostendit. |

4 | Ad sinistram autem serpentem imitatur, qui leniter quidem primum labitur, sed postmodum praecipitanter movetur, et cum sic nihil praevalet, hominem timens, supplicare incipit, quia et ventus iste illic quasi deceptuose sine strepitu in primordio progreditur, sed tandem cum periculo velut dolosum et immitem se demonstrat, et cum homines se iam perire putant, iterum in lenitatem revertitur. |

5 | Ex ore autem capitis agni huius, quemadmodum alius flatus, usque ad medietatem spatii quod inter capita ursi et leopardi exstat, se prolongat, quoniam ad similitudinem agni ventus iste principali vento, qui de plaga septentrionis procedit collateralis, usque ad medietatem extensionis quae inter septentrionem et orientem est, vires suas flando emittit, quia in partibus illis velut agnum se mitem ostendit, quamvis alibi quasi in ira grassetur. |

6 | Sed ex ore capitis serpentis istius, sicut alius flatus, usque ad medietatem spatii, quod inter capita ursi et lupi est, se extendendo procedit, quoniam ut natura serpentis est, sic ventus iste, vento septentrionali in latere vicinus, ad partes illas pervenit ubi medietas longitudinis illius existit, quae inter principalem ventum septentrionis ac principalem ventum occidentis extenditur, nunc vires suas blande, nunc velut in dolo praecipitantes exercens. |

7 | Sed similitudo flatus illius, qui de dextra parte oris ursi usque ad caput agni venit, similitudo quoque eiusdem flatus, qui de sinistra parte ipsius oris usque ad caput serpentis procedit; flatus etiam qui ex ore capitis agni usque ad demonstratam medietatem spatii, quod inter capita ursi et leopardi videtur exit, flatusque qui ex ore capitis serpentis usque ad medietatem spatii inter capita ursi et lupi exstantis prolongatur, unius et aequalis longitudinis sunt, quoniam septentrionalis ventus, scilicet principalis, ex utraque parte sui ad ventos qui sibi in subiectione collaterales sunt, pari extensione prolongatur. |

8 | Venti quoque ipsi collaterales, et ad orientem et ad occidentem vergentes, eodem longitudinis tenore finem accipiunt, quo et principalis ventus, qui initium eorum existit, ut supra dictum est, finitur. |