monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9 > 9 > 26
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant. <<<     >>> XXVII. Testimonium de psalmo CXVII ad hoc consonans, et quomodo intelligendum sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXVI. Quia nulli ordo virtutum a se vel in se discretus negligendus sit, quoniam virtutis effectus homnem ad iustitiam vel rectitudinem coelestium perducit.

1 Sed secundum quod ordo earumdem virtutum a se et in se discretus est, ita quod virtus haec vires istas, illa vires illas ostendit, sic et operationes eorum in hominibus sunt, quemadmodum et de caeteris virtutibus intelligendum est, quoniam voluntatem bonam opera bona sequuntur, eodemque modo ad scientiam Dei declinantes, quia in scientia Dei sunt, hominem ad quamque iustitiam, et ad rectitudinem coelestium pariter perducunt.

2 Omnes enim virtutes ad salvationem hominis festinanter currunt, quamvis in uno homine pariter non appareant.

3 Nam iudicium Dei hominem exterret, ipsumque examinat, nec opus hominis relinquitur, quod iudicio Dei non excutiatur, quia iudicium Dei iustum omnia iuste diiudicat.

4 Sed et prudentia vires suas cum providentia homini immittit, quatenus luxum saeculi prudenter abiiciens, castitatem amplectatur; patientia vero cum mansuetudine ipsum tangit, ut tentationes carnis patienter quoque sufferat, quoniam in utroque sexu, viri scilicet et feminae, ardor carnalis concupiscentiae virtutibus istis sine taedio negligentiae sopiendus est.

5 Quapropter nullus fidelium ipsas negligenter habeat, ne eum in ariditate desiccatum, aut in concupiscentiis carnalibus suffocatum relinquant, sed eas bonis operibus imitetur, quatenus ipsum in omni sanctitate conservent.

6 Si autem homo Deum negligit, iusto iudicio ipsius etiam corporales castigationes, ut praedictum est, saepius incurrit, ita ut tam de superioribus quam de subterioribus elementis, et creaturis, et in calore et frigore, in siccitate et humiditate, ac in aliis multimodis pressuris, flagello Dei subiaceat, quia constantiam virtutum non inspiciens, intelligere noluit quid facere deberet.

7 Cum enim virtutes in spiritualibus causis homines imbuunt, in carnalibus quoque prudentes illos faciunt, ita ut cum nondum in illis palam apparent, ad timorem Domini ipsos silenter multoties concutiant.

8 Sed cum se in eis manifestant, ita ut illi virtutes aperte per charitatem colant, tunc timorem Domini prius ipsi in temporalibus habuisse videbuntur, cum nunc magis propter desiderium coelestium quam propter metum infernalium poenarum a carnalibus se subtraxerint, et ad spiritualia converterint per fortitudinem beatarum virtutum roborati, quemadmodum David testatur, ubi in voluntate mea dicit:

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.439

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant. <<<     >>> XXVII. Testimonium de psalmo CXVII ad hoc consonans, et quomodo intelligendum sit.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9 > 9 > 26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik