Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant.

1 | Quomodo autem omnia haec ad salutem animae respiciant homo intelligat, quia quod in signo lucidi ignis divinam potentiam designantis, velut caput leonis, id est iudicium Dei, quod terribile est, aspicitur, hoc ideo est, quoniam Deus iusta aequitate omnia diiudicans, nihil inexaminatum relinquit. |

2 | Idem enim iudicium in virtute sua ad rectitudinem se hinc et hinc extendens, homini prospere incedenti, caput serpentis, quod prudentiam significat, proponit, in adversitate autem laboranti, caput agni, scilicet formam patientiae demonstrat. |

3 | Nam necesse est ut homo in prosperitate iudicium Dei prudenter timeat, quatenus dolositatem astutiamque malorum fugiens, in vana securitate viam veritatis non deserat, et in adversitate sub eo iudicio patientiam habeat, sciens quod Deus tortuositatem in operibus hominum dissimulando multoties tolerat. |

4 | Et caput serpentis, videlicet prudentia in plenitudine perfectionis, quae inter iudicium Dei et infernales poenas est apparens, velut flatum, id est providentiam, de se procedere facit, quia dum homo per iudicium Dei exterritus, prudenti animo infernales poenas metuit, ne illas ex merito patiatur, per bona opera studiose providet, quae se hoc modo ad perfectionem rectitudinis extendens, constantiae, quae de capite cancri, id est de fortitudine fiduciae, oritur, quae inter infernales poenas et iudicium Dei est coniungitur, quoniam fidelis ut ad vitam aeternam sibi quaelibet bona provideat, in hoc constans esse studet. |

5 | Caput autem agni, quod patientiam designat, in plenitudine perfectionis, quae inter iudicium Dei et timorem Domini est, apparens, quasi flatum, scilicet mansuetudinem producit, quae etiam ad rectam perfectionem perveniens, constantiae quae de vera fiducia quae inter timorem Domini et iudicium Dei est se associat, quia beatus homo cum patiens ad opprobria est, et etiam mansuetum se in his ostendit, constantiam ut bono fine consummetur, amplecti debet. |