monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62 > 20 > 14 > 13 > 29 > 7 > 14 > 24
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXIII. Quare principalis ventus australis in dextera parte eiusdem imaginis velut leonis in circulo lucidi ignis ostendatur; cur etiam duo collaterales venti eius alter in serpentis, alter in figura capitis agni conspiciatur. <<<     >>> XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XXIV. Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in imaginem eamdem flatus suos emittant.

1 Et in praefatam rotam, et ad praedictam humanam imaginem ipsa flare se ostendunt, quia venti, tam principales quam isti qui eis collaterales sunt, mundum universum ac hominem, in quo omnes creaturae latent, fortitudine sua conservant, ne in defectum cadant.

2 Collaterales enim venti pennae principalium ventorum sunt, et assidue quamvis leniter cum aere flare non cessant; principales vero venti in fortissimis viribus nonnisi ex iudicio Dei ad vindictam circa finem mundi provocantur.

3 Nam auster et septentrio iudicio Dei collateralibus ventis suis secundum quod voluntas Dei est immittunt, auster scilicet magno calore, magnaque inundatione; septentrio autem in fulgure, in tonitru, in grandine et frigore.

4 Venti namque principales, videlicet orientalis et occidentalis, collaterales ventos suos ad iudicia Dei facienda, remissius et tardius provocant; sed tamen cum eos per voluntatem Dei ad haec excitant, hoc in aestate aut per frigus, aut per siccitatem, seu in hieme aut per calorem, aut per pluviam, aut per similia mala faciunt, quae terrae et hominibus contraria et nociva sunt.

5 Et sicut venti orbem terrarum viribus suis tenent, ita etiam in officiis suis faciunt hominem scire et intelligere quid operaturus sit.

6 Cum autem iidem venti flatus suos super terram emittunt, eos etiam sub terra dispergunt, atque ibidem in quibusdam locis quasdam subterraneas cavernulas intrantes cum exitum non habent terram movent; sed ubi exitum habent, ibi oriri a quibusdam hominibus videntur, cum illic non oriantur, sed in superioribus elementis, ut praefatum est, se tam sub terra quam super terram dispergentes.

Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.438

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik