monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4 > 10 > 1 > 47 > 15
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XIV. Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint. <<<     >>> XVI. De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus eiusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XV. De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae apparentis vertice pedibus et manibus distentis, circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis, et quid, et ipsa imago, et talis positio eius designet.

1 Quod autem in medio rotae istius imago hominis apparet, cuius vertex superius, et plantae subterius ad praefatum circulum velut fortis et albi lucidique aeris pertingunt, a dextro autem latere summitas digitorum dextrae manus eius, a sinistro quoque summitas digitorum sinistrae manus ad ipsum circulum hinc et hinc in rotunditate designatum porrecta est, quoniam eadem imago brachia sua sic extenderat, hoc designat, quod in structura mundi quasi in medio eius homo est, quia caeteris creaturis in illa degentibus potentior existit, statura quidem pusillus, sed virtute animae magnus, caput silicet sursum, pedes vero deorsum, ad elementa tam superiora quam inferiora movendo, necnon a dextris et a sinistris operibus, quae manibus operatur, illa penetrando, quoniam in viribus interioris hominis potentiam hanc operandi habet.
2 Quemadmodum enim corpus hominis cor suum magnitudine sua excedit, ita et vires animae corpus hominis virtute sua superant, et ut cor hominis in corpore eius latet, sic corpus hominis viribus animae circumdatum est, cum illae per totum orbem terrae se extendunt.
3 Sed et in scientia Dei fidelis homo existens, et in spiritalibus, ac in saecularibus necessariis causis ad Deum tendit; in prosperitate quoque et adversitate factorum suorum ad ipsum anhelat, cum in illis omnem devotionem suam ad eum incessanter expandit.
4 Nam ut homo corporalibus oculis quasque creaturas undique videt, sic in fide Dominum ubique inspicit, ipsumque per creaturas cognoscit, cum eum Creatorem illarum esse intelligit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.433