monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12 > 55 > > 62 > 20 > 14 > 13 > 29 > 7 > 14
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XIII. Quod moles terrae instar globi infra praedictos sex circulos aequali distantia a quinque superioribus remota, in medio sexti, id est tenuis aeris immobiliter fundata sit, et quid inde significationis colligatur. <<<     >>> XV. De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae apparentis vertice pedibus et manibus distentis, circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis, et quid, et ipsa imago, et talis positio eius designet.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XIV. Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint.

1 'Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione, in medio nationis pravae et perversae, inter quas lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes [Philip. II].' Quod sic intellectui patet: Homo quasi in bivio est, ita ut si in luce salutem a Deo quaesierit, illam recipiet; si autem malum elegerit, diabolum ad poenam sequetur, et ideo homo humanam naturam ac omnia opera sua sine murmurationibus, id est sine gibbis peccatorum, ac sine haesitationibus, scilicet fidem perfectam habens portet, ita ut non dubitet cum bonum amat et malum odit, in futuro iudicio liberari, et a perditis separari, qui a bono malum amplectendo declinant.
2 Et qui haec faciunt, nullum laedentes, sine clamore contumacis querimoniae erunt, in simplicitate quoque bonorum operum filii Dei existentes, et absque omni dolo deceptionis irreprehensibiles coram aestimatione illorum manentes qui in pravis et perversis actibus se fortes esse gloriantur.
3 Inter quos in perfectione verae fidei sic lucent, quemadmodum luminaria, quae in officio suo secundum quod Creator omnium disposuit, mundum illuminant, cum ipsi doctrina sua quae ad vitam respicit, quam plurimos ad Deum convertunt, ut etiam Filius Dei sine peccato omnibus in mundo lucebat.
4 Nam et Deus duo luminaria videlicet solem et lunam in firmamentum posuit, quae scientiam boni et mali in homine designant, quia sicut firmamentum sole et luna confirmatur, ita et homo scientia boni et mali hac et illac versatur.
5 Sed et ut sol cursum suum perficit, circulum suum non minuens, ita et bona scientia cursum suum facit, malum non desiderando, sed malam scientiam deprimendo et increpando, eamque corripiendo, quoniam nulla utilitas in ipsa est, et eam gehennalem vocando, cum illa concupiscentias suas compleverit, et ut luna deficit et crescit, sic et mala scientia bonam despicit, ipsamque stultam et quasi nihilum esse dicit, sed tamen eam novit, quemadmodum diabolus Deum scivit, quamvis se illi opponeret.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.432

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik