monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XII. Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat ad idem exprimendum. <<<     >>> XIV. Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XIII. Quod moles terrae instar globi infra praedictos sex circulos aequali distantia a quinque superioribus remota, in medio sexti, id est tenuis aeris immobiliter fundata sit, et quid inde significationis colligatur.

1 Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis aeris signatus est, qui ubique in circuitu suo aequali spatio a signo fortis et albi lucidique aeris distat, terram ostendens quae in medio reliquorum elementorum existit, quatenus ab omnibus temperetur.
2 Unde etiam hinc et hinc aequali modo ab illis sublata, illisque coniuncta, viriditatem et fortitudinem ad sustentationem sui ab eis assidue recipit.
3 Activa quoque vita velut terram designans, et quasi in medio rectorum desideriorum conversans, et circumquaque discurrens, aequo moderamine devotionis ad vires discretionis se continet, cum nunc spiritalibus officiis, nunc corporalibus necessitatibus per fideles homines temperate insistit, quoniam qui discretionem amant, omnia opera sua ad voluntatem Dei dirigunt.
4 Et tantae latitudinis quidem in transversum est, quanta profunditas spatii a summitate supremi circuli, usque ad extremitatem nubium, seu ab extremitate nubium usque ad summitatem eiusdem globi existit, quoniam a supremo Creatore terra hac mole conglobata et roborata est, ne a strepitu superiorum elementorum, aut vi ventorum, seu inundatione aquarum dissolvi possit.
5 Nam etiam quilibet fideles dilatato corde magnitudinem potentiae Dei considerant, atque instabilitatem mentis, debilitatemque carnis suae inspiciunt, et sic omnia quae agunt temperant, ne vel in superioribus vel in inferioribus necessariis causis iustum modum excedentes deficiant, quemadmodum et Paulus fideles exhortatur, dicens:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.432