monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4 > 10 > 1 > 47 > 15 > 3 > 23 > 10 > 42 > 89 > 11 > 11
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, X. Quod primus circulus igne suo alios inflammet, quartus eos lumine suo temperet, et quod hoc in nobis figuraliter ostendat. <<<     >>> XII. Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat ad idem exprimendum.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, XI. De linea in praescriptam rotam quasi a primo solis ortu usque in extremum eius occasum protensa apparente, et quid hoc idem gerat mystice.

1 Et quasi a principio orientalis partis eiusdem rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius linea in firmamento versus septentrionalem eius partem extenditur quasi septentrionalem plagam a caeteris plagis discernens, quia a primo ortu orientis, scilicet ubi sol primum oritur, cum dies prolongari incipiunt usque ad ultimum occasum occidentis, videlicet ubi sol ultra non procedit, linea, id est via solis septentrionalem plagam devitans reflectitur, quoniam sol eisdem partibus se non immergit, sed eas velut in neglectu habet, ubi antiquus seductor sedem mansionis sibi elegit, unde et illas Deus accessu solis privavit.
2 Sic etiam ab initio bonorum operum in potestate Dei existentium usque ad bonam consummationem eorum fidelis homo rectitudinem iustitiae iniquitati opponit, diabolicas artes a bonis et sanctis operibus secernens, quia qui Deo fideliter adhaerere voluerit, ea quae animam suam laedunt devitare studebit, ut illud audiat quod scriptum est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.432