1 | Supremus vero circulus velut igne suo caeteros circulos perfundit, aquosus autem alios omnes quasi humore suo rigat, quoniam superius elementum quod ignis est, caetera fortitudine et candore suo roborat, aquosum vero aliis viriditatem humectatione sua immittit, quemadmodum et potentia Dei in mirabilibus gratiae suae fideles homines sanctificat, opera autem fidelium Creatoris sui pietatem in vera humilitate sanctitatis magnificat. |