1 | Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio ad invicem coniuncti erant, quia si divina dispositio ista coniunctione eos sic non solidasset, firmamentum dirumperetur, nec consistere posset, ostendentes quod perfectae virtutes in fideli homine sibi consociatae per inspirationem Spiritus sancti ita confortantur, ut contra vitia diaboli pugnantes, quaeque bona opera unanimiter perficiant. |