Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, VIII. De sexto circulo, qui in similitudine tenuis aeris a superioribus procedere videtur, quid in suo loco, valeat, et quid in mystica ratione per eum figuretur.
1 | Et sub hoc circulo, videlicet fortis et albi lucidique aeris quasi alius aer tenuis signatus est, qui de superioribus circulis seu elementis, velut sufflatum aerem se procedentem demonstrat, qui et ab ipsis elementis non separatur, quemadmodum halitus hominis ab ipso egreditur, nec tamen ab eo separatur. |
2 | Idem etiam aer ut nubes interdum elatas et lucidas interdum inclinatas et umbrosas videtur superius portare, quas supradictus aquosus aer exspuit, et recolligit, sicut follis fabri flatum emittit, et retrahit, ita ut dum quaedam stellae in praefato elemento ignis positae, in circuitionibus suis sursum ascendunt, nubes istas sursum trahant, unde et lucidae fiunt. |
3 | Sed cum in circuitionibus suis descendunt, illas deorsum remittunt, et sic umbrosae sunt et pluvias serunt. |
4 | Et praefatus tenuis aer videtur se quasi per totam praedictam rotam diffundere, quoniam omnia quae in mundo sunt ab eo vegetantur et sustentantur. |
5 | Sed et sub defensione discretionis recta desideria fidelium hominum in subtilitate iustitiae degentia de superioribus virtutibus et confortationibus per Spiritum sanctum se processisse demonstrant, cum se ab illis non avertunt, sed cum omni devotione ipsis sine intermissione adhaerent, firmam mentem in ipsis fidelibus nunc in fiducia clarescentem, nunc in humilitate trementem, ad Deum habentia quae de sanctis operibus et exemplis iustorum oritur, et ad ipsa recolligitur, quemadmodum operarius de opere suo remuneratur. |
6 | Nam dum in hominibus bona scientia Spiritu sancto ignita in iustificationibus suis ad coelestia se tollit, mentes illorum secum trahit, easque puras ibi facit, et dum in eisdem iustificationibus ad corporales necessitates se declinat, mentes eorum ad ipsas remittit, ita ut in curis istis quasi turbidae sint appareant, imbrem lacrymarum tamen ferentes, quia terrenis se inhaerere prorsus gemunt, quamvis se totos divinae potentiae committendo inferant. |