monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6 > 6
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, V. De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in constitutione sua valeat, et quid significet, et quare tantae densitatis sit quantae duo superiores. <<<     >>> VII. De circulo fortis albi et lucidi aeris quanta utilitate quintum locum obtineat, et quantae densitatis sit, et quid et ipse significet, vel quare superiori, ut velut unus sint, copuletur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, VI. De quarto circulo, qui in modum aquosi aeris videtur, et quantae densitatis sit, et quid significet.

1 Sed et sub ipso circulo puri aetheris alius circulus velut circulus aquosi aeris tantae densitatis in rotunditate sua, quantae etiam densitas circuli praedicti lucidi ignis manifestatur, significans quod sub praefato aethere per circuitum firmamenti aquae illae sunt, quae super firmamentum esse noscuntur eiusdem videlicet densitatis in circuitu suo, ut densitas supradicti lucentis ignis existit.
2 Et aquosus aer iste sancta opera in exemplis iustorum ostendit, quae velut aqua perlucida sunt, et quae immunda opera mundant, quemadmodum aqua quaeque sordida abluit huius capacitatis in perfectione sua existentia secundum quod divina gratia in igne sancti Spiritus ea accendit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.430