Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, V. De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in constitutione sua valeat, et quid significet, et quare tantae densitatis sit quantae duo superiores.
1 | Sub eodem autem circulo nigri ignis alius circulus in similitudine puri aetheris est, ubique tantae densitatis, quantae circuli duorum praefatorum ignium apparent, quoniam sub praefatis ignibus tam lucido quam nigro rotunditate sua mundum comprehendens purus aether est ab ipsis procedens velut fulgora flammante igne, quando ignis flammam suam expandit demonstrans puram poenitentiam peccatorum, quae per gratiam Dei velut a lucido igne, et per timorem eius quasi a nigro in homine excitatur. |
2 | Et eiusdem densitatis est, ut duo supradicti ignes sunt, quia ipse ab hoc utroque igne resplendens, densitatem utriusque in se habet, nec lenior in fulgore lucidi, nec severior in repercussione nigri existit, quam iustum iudicium Dei diiudicat, quoniam nec dies nec nox aliud in se demonstrant, quam quod divina voluntas disponit. |
3 | Idem quoque aether superiora et subteriora retinet, ne terminum suum excedant, nec super ullam creaturam iudiciali iudicio cadit, sed subtilitate et aequitate sua multoties illi restitit, quemadmodum poenitentia vindictam peccatorum constringit. |
4 | Quod vero densitatem ignium istorum habet, hoc est quod poenitens homo casum primi angeli, qui lucidus fuit, in lucido igne attendat, et quod in densitate nigri ignis casus hominum in incredulitate et temeritate peccantium consideret, ac sic potentiam iustumque iudicium Dei inspiciens pure digneque poeniteat. |