Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, IV. De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur, et quid significent.
1 | Quod autem in eius suprema parte per circuitum rotunditatis suae circulus in similitudine lucidi ignis apparet, hoc est quod primum elementum quod ignis est primum existit, quia levis est, caeteraque elementa comprehendit, et illuminat, ac omnes creaturas pertransit eisque gaudium luminis sui subministrat, significans potentiam Dei, qui super omnes est, et qui omnibus vitam tribuit. |
2 | Sub quo circulus alius sicut circulus nigri ignis demonstratur, quia ignis iste sub potestate prioris existens, iudicialis et fere gehennalis est ad vindictam malorum factus, nec ulli rei parcit super quam iusto iudicio cadit, quoniam in eo ostenditur, quod omnis qui se Deo opponit, in casum nigredinis multarumque calamitatum vertetur. |
3 | Nam in aestate cum sol sursum ascendit, idem ignis vindictam Dei in combustione fulguris exercet, cum vero in hieme sol deorsum descendit, ille iudiciales plagas in gelu et grandine, ac in frigore ostendit, quoniam quodque peccatum seu igne, seu frigore, seu aliis quibusdam plagis secundum modum suum examinatur. |
4 | Et idem circulus lucidi ignis eumdem circulum nigri ignis bis densitate sua superat, quia niger ignis iste tantae fortitudinis et amaritudinis in nigredine sua existit, ut superiorem lucidum ignem obumbraret et dissiparet, si ille hunc densitate sua non superaret dignans quod vindicta peccatorum hominum tot pericula poenarum in se habet, ut homo durare non posset si gratia et clementia Dei illa non praeveniret. |
5 | Et ii duo circuli quasi unus circulus sint sibi invicem coniunguntur, quia in ardore ignis flagrant, et quoniam potestas et iudicium Dei in una rectitudine se continentes ab invicem non separantur. |