monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 65 > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, II. Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec finem habens, nec loco vel tempore circumscripta omnia in se comprehendat. <<<     >>> IV. De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur, et quid significent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, III. Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi, et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta sit.

1 Sed quod supradictum instrumentum in prioribus visionibus tuis in figura ovi denotatum est hoc ostendit, quod distinctio elementorum in eadem similitudine solummodo significatur, quoniam mundo elementis distincto discretiva forma ovi similitudini distinctionis ipsius, qua elementis distinctus est, aliquantum assimilatur; hic autem in rota circuitio et recta mensura eorumdem elementorum tantum ostenditur, cum neutrum ipsorum similitudinem figurae mundi per omnia teneat, quoniam illa undique integra, rotunda, et volubili existente globus aliquis qui integer et volubilis existit, formam ipsius in omni parte potius imitatur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.429

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik