monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4 > 53 > 3 > 25 > 7 > 7 > 36 > 2
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, I. Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis, et ventis suis in modum rotae in pectore imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis. <<<     >>> III. Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi, et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, II. Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec finem habens, nec loco vel tempore circumscripta omnia in se comprehendat.

1 Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Deus qui ad gloriam nominis sui mundum elementis compilavit, ventis confirmavit stellis innectens elucidavit, reliquis quoque creaturis replevit, hominem in eo omnibus his circumdans et muniens, maxima fortitudine ubique perfudit, quatenus ei in omnibus assisterent, operibusque ipsius interessent, ita ut cum illis operaretur, quia homo absque illis nec vivere, nec etiam subsistere potest, quemadmodum in praesenti visione tibi manifestatur.
2 Nam in pectore praefatae imaginis rota mirificae visionis apparet cum signis suis huius fere similitudinis, ut instrumentum illud quod ante viginti octo annos velut in figura ovi significative videras quomodo in prioribus visionibus tuis tibi ostensum est, quoniam absque oblivione in scientia verae charitatis quae Deus est forma mundi existit, insolubiliter volubilis, humanaeque naturae mirabilis, ita ut nec ulla vetustate consumatur, nec ulla novitate augeatur, sed ut a Deo primum creata est, sic usque ad finem saeculi perdurabit.
3 Divinitas etenim in praescientia et in opere suo velut tota integra est, et nullo modo divisa, quoniam nec initium nec finem habet, nec ab ullo comprehendi potest, quia sine tempore est.
4 Et sicut circulus ea, quae intra ipsum latent, comprehendit, ita sancta Divinitas infinite omnia comprehendit et superexcellit, quia ipsam in potentia sua nullus dividere, nec superare, nec ad finem perducere potuit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.429