Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, I. Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis, et ventis suis in modum rotae in pectore imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis.
1 | Deinde in pectore praefatae imaginis, quam velut in medio australis aeris conspexeram, ut praedictum est, rota mirificae visionis apparuit cum suis signis huius fere similitudinis, ut instrumentum illud, quod ante viginti octo annos, velut in figura ovi significative videram, quomodo in tertia visione libri Scivias ostenditur, ita ut in eius summa parte per circuitum rotunditatis suae circulus in similitudine lucidi ignis, et sub illo circulus alius sicut circulus nigri ignis demonstraretur, ubi et idem circulus lucidi ignis eumdem circulum nigri ignis bis densitate sua superabat. |
2 | Et hi duo circuli quasi unus circulus essent sibi invicem coniungebantur. |
3 | Sub eodem autem circulo nigri ignis, alius circulus in similitudine puri aetheris erat, ubique tantae densitatis quantae circuli duorum praefatorum ignium apparebant. |
4 | Sed sub ipso circulo puri aetheris alius velut circulus aquosi aeris tantae densitatis in rotunditate sua, quantae etiam densitas circuli praedicti lucidi ignis manifestabatur. |
5 | Et sub eodem circulo aquosi scilicet aeris, alius circulus quasi fortis et albi lucidique aeris huius similitudinis in rigore suo existens, ut nervus in corpore hominis est, ostendebatur, ubique in circuitu suo eiusdem densitatis, cuius densitas, circuli praefati nigri ignis apparens. |
6 | Hi quoque duo circuli sibi invicem ita copulabantur, ut velut unus circulus essent, apparerent. |
7 | Sub hoc autem circulo videlicet fortis et albi, lucidique aeris, quasi alius aer tenuis signatus erat, qui ut nubes interdum elatas et lucidas, interdum inclinatas et umbrosas videbatur superius portare, et se quasi per totam praefatam rotam diffundere. |
8 | Omnes vero isti sex circuli absque omni interstitio ad invicem coniuncti erant. |
9 | Supremus vero circulus, velut igne suo caeteros circulos perfundebat; aquosus autem alios omnes quasi humore suo rigabat. |
10 | Et quasi a principio orientalis partis eiusdem rotae velut ad finem occidentalis partis ipsius linea versus septentrionalem eius partem extendebatur, quasi septentrionalem plagam a caeteris plagis discernens. |
11 | Sed etiam globus in medio signi praedicti tenuis aeris signatus erat, qui ubique in circuitu suo aequali spatio a signo fortis et albi lucidique aeris distabat, tantae latitudinis quidem in transversum, quanta profunditas spatii a summitate supremi circuli usque ad extremitatem nubium, seu ab extremitate nubium usque ad summitatem eidem globi existit. |
12 | In medio quoque rotae istius imago hominis apparebat, cuius vertex superius et plantae subterius ad praefatum circulum, velut fortis et albi lucidique aeris pertingebant. |
13 | A dextro autem latere summitas digitorum dexterae manus eius; a sinistro quoque summitas digitorum sinistrae manus ad ipsum circulum hinc et hinc in rotunditate designatum porrecta erat, quoniam eadem imago brachia sua sic extenderat. |
14 | Sed et versus easdem partes quatuor capita, scilicet quasi caput leopardi et lupi, ac velut caput leonis et ursi apparebant. |
15 | Nam supra verticem praedictae imaginis in signo puri aetheris, quasi caput leopardi, ex ore suo velut flatum emittens videbam, qui etiam in dextrali parte eiusdem oris se aliquantum in longum recurvans, in caput cancri cum duabus forficibus, quasi, cum duobus pedibus formabatur; in sinistrali autem parte oris ipsius aliquantum etiam in longum regirans in caput cervi desinebat. |
16 | Ex ore autem capitis huius cancri quasi alius flatus exiens usque ad medietatem spatii quod inter capita leopardi et praefati leonis erat procedebat; ex ore vero capitis cervi velut alius flatus veniens usque ad medietatem spatii, quod erat inter caput leopardi et ursi tendebat. |
17 | Et flatus qui a dextera parte oris leopardi usque ad caput cancri procedebat, flatus etiam qui a sinistra parte ipsius oris usque ad caput cervi exibat, flatusque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii inter capita leopardi et leonis exstantis tendebat. |
18 | Flatus quoque qui ex ore capitis cervi usque ad medietatem spatii, quod inter capita leopardi et ursi erat prolongabatur, aequalis longitudinis erant. |
19 | Omnia quoque capita haec in praefatam rotam et ad imaginem hanc hominis spirabant. |
20 | Sub pedibus autem eiusdem imaginis hominis in signo aquosi aeris velut caput lupi quasi flatum ex ore suo producens apparebat, qui etiam a dextra ipsius oris aliquantum in longum erumpens in medio medietatis spatii, quod inter capita lupi et ursi erat formam capitis cervi accipiebat, ex cuius etiam ore velut alius flatus veniens in eamdem medietatem finiebatur. |
21 | A sinistra vero oris eiusdem lupini capitis, flatus qui ab ipso ore procedebat se prolongans in medio etiam medietatis spatii, quod inter capita lupi et leonis erat, in caput cancri cum duabus forficibus quasi cum duobus pedibus surgebat, de cuius quoque ore quasi alius flatus exiens in ipsa medietate residebat. |
22 | Qua autem spatiorum mensura capita haec ad invicem dietabant, eadem mensura et forma flatus eorum hinc et hinc in longitudine extendebatur, ut et de aliis superius dictum est, ipsaque in rotam praemonstratam, et ad imaginem hominis in ea stantem, spiramina sua mittebant. |
23 | Sed ad dexteram imaginis ipsius in signo lucidi ignis velut caput leonis aspiciebam, ex cuius ore quasi flatus egrediens ab utraque parte oris eiusdem aliquantum prolongabatur, ac sic etiam in dextra parte in caput serpentis, in sinistra autem in caput agni formabatur. |
24 | Et caput serpentis in medio medietatis spatii, quod inter caput leonis et lupi erat se ostendens velut flatum emittebat, qui se ad eamdem medietatem extendebat, ac flatui qui de capite cancri egrediebatur, quod inter caput lupi et leonis erat se coniungebat. |
25 | Caput autem agni in medio medietatis spatii, quod inter caput leonis et leopardi existebat apparens quasi flatum producebat, qui se ad ipsam medietatem prolongans, flatui qui de capite cancri, quod inter caput leopardi et leonis erat, in coniunctione occurrebat. |
26 | Sed secundum spatia quibus capita haec a se separata, erant, longitudo flatuum eorum procedebat, quemadmodum et de superioribus capitibus flatibusque eorum praemonstratum est, et in praefatam rotam, et ad praedictam humanam imaginem, ipsa flare se ostendebant. |
27 | Ad sinistram vero eiusdem imaginis in signo nigri ignis, quasi caput ursi apparebat, quod velut flatum ex ore suo dabat, qui etiam ad dextram et ad sinistram oris ipsius aliquantum se in longum extendens, ad dextram in caput agni desinebat, ad sinistram vero formam capitis serpentis accipiebat. |
28 | Ex ore autem capitis agni huius quemadmodum alius flatus usque ad medietatem spatii, quod inter capita ursi et leopardi existebat se prolongabat, sed ex ore capitis serpentis istius sicut alius flatus usque ad medietatem spatii quod inter capita ursi et lupi erat, se extendendo procedebat. |
29 | Sed similitudo flatus istius qui a dextra parte oris ursi usque ad caput agni veniebat, similitudo quoque eiusdem flatus, qui a sinistra parte ipsius oris usque ad caput serpentis procedebat. |
30 | Flatus etiam qui ex ore capitis agni usque ad demonstratam medietatem spatii, quod inter capita ursi et leopardi videbatur exibat, flatusque qui ex ore capitis serpentis usque ad medietatem spatii inter capita ursi et lupi exstantis prolongabatur unius et aequalis longitudinis erant. |
31 | Capita quoque haec omnia in supradictam rotam, atque ad praefatam imaginem hominis flatus dabant. |
32 | Sed et super caput imaginis huius septem planetae sursum ab invicem signati erant, tres in circulo lucidi ignis, unus etiam in subiecto illi circulo nigri ignis, tres autem in subiecto illi circulo puri aetheris, ita ut etiam versus austrum ad latus eius, nec non et sub pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus et distinctus in circulo suo apparet. |
33 | Et a medio signi summi primique planetae, qui super caput eiusdem imaginis signatus erat, velut radii quidam exibant, quorum unus ad signum solis descendebat, et unus ad dextrum pedem capitis praedicti cancri, quod a capite leopardi procedebat radiabat, unus vero ad dextrum cornu cervini capitis, quod etiam ab eodem capite leopardi exibat se tendebat. |
34 | A medio quoque signi planetae secundi, ut radius quidam super signum solis se declinabat, atque alius ad caput agni, quod a signo capitis leonis veniebat egrediebatur, et alius ad praedictam lineam, quae a principio orientalis partis praefatae rotae, velut ad finem occidentalis partis ipsius, versus septentrionalem eius plagam extendebatur, capite agni illic superius posito, quod a signo capitis ursi exibat dirigebatur. |
35 | Signum etiam tertii planetae a medio sui quemadmodum radium unum ad signum solis extendebat, alium autem ad caput serpentis, quod a signo capitis leonis procedebat dirigebat; sed alium ad praefatam lineam versus caput serpentis, quod a signo capitis ursi egrediebatur prolongabat. |
36 | Solis quoque signum quasi quosdam radios de se emittens, alio signum capitis leopardi, alio signum capitis leonis, alio signum capitis lupi, non autem signum capitis ursi tangebat; alium autem radium super signum lunae, alium velut super cerebrum, et usque super utrumque calcaneum praefatae imaginis extendendo figebat. |
37 | Et a medio signi planetae quinti qui proximus sub sole est, quasi radius quidam sursum ad signum solis ascendebat, quidam vero ad caput cancri quod a signo capitis lupi exibat se extendebat; sed quidam ad sinistrum cornu signi lunae se dirigebat. |
38 | De medio etiam signi planetae sexti, qui proximus super lunam est, velut radius unus sursum ad signum solis tendebat, et alius ad dextrum cornu signi lunae dirigebatur, alius autem ad caput cervi, quod a signo capitis lupi procedebat extendebatur. |
39 | A signo quoque lunae quasi radius super utrumque supercilium, ac super utrumque talum praefatae imaginis radiabat. |
40 | Sed et quomodo supra dictum est, signum solis eodem etiam modo et ordine quo supra verticem imaginis huius radiis suis ad praefata loca designatum erat, versus quoque dextrum latus eius, necnon et sub pedibus ipsius in circulo suo ad eadem loca signatum apparebat. |
41 | In circuitu quoque circuli, in quo similitudo lucidi ignis videbatur, sedecim etiam principales stellae apparebant, quatuor videlicet inter caput leopardi et leonis, quatuor quoque inter caput leonis et lupi, quatuor inter caput lupi et ursi, quatuor etiam inter caput ursi et leopardi. |
42 | Quarum octo quae mediae sibi utrimque astantium stellarum inter capita haec erant, scilicet duae inter duo capita quasi radios suos in signum tenuis aeris sibi oppositi extendebant; reliquae autem octo, quae ex utraque parte harum mediarum praefatis capitibus proximae videbantur, velut radios suos tantum ad nigrum ignem dirigebant. |
43 | Circulus quoque puri aetheris, circulus quoque fortis et albi aeris lucidique, quasi stellis pleni erant, quae fulgores suos ad sibi oppositas nubes mittebant. |
44 | Unde et ille in dextra parte praefatae imaginis, quemadmodum duas linguas ab invicem separatas de se proferentes, ab eis ut quosdam rivulos in supradictam rotam, et versus eamdem imaginem dirigebant. |
45 | A sinistra vero parte illius a signatis ibidem nubibus, velut etiam duae linguae a se aliquantum separatae, in eamdem rotam, et ad ipsam imaginem, quasi quibusdam rivulis de se profluentibus se convertebant. |
46 | Hoc modo imago haec signis istis implexa et circumdata erat. |
47 | Vidi etiam quod ex ore praedictae imaginis in cuius pectore rota apparebat, lux clarior luce diei, in similitudine filorum exibat, quibus signa circulorum, signaque caeterarum figurarum, quae in eadem rota discreta erant, singulaque signa membrorum formae hominis, scilicet eiusdem imaginis, quae etiam in ipsa rota apparebat, recta et distincta mensura metiebatur: quemadmodum in praecedentibus, et subsequentibus verbis suis manifestatur. |