monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10 > 12 > 67 > 9 > 6 > 26 > 18 > 47 > 48 > B > 31 > 35 > 98 > 85 > 17
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XVI. Quod in praedicatione incarnati Filii Dei spirituali populo exoriente completa sit promissio Dei dicentis ad Abraham, quia secundum numerum stellarum coeli semen ipsius multiplicaretur. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XVII. Quod Deus de genere Abraham credentis et obedientis sibi virginem Mariam elegerit, de qua Christus institutor et rector novellae, id est spiritualis generationis, corporaliter nasceretur.

1 Nam et Deus animum Abrahae absque dolo serpentis esse cognovit, quoniam ea quae operabatur ad nullius laesionem faciebat; unde et de genere ipsius dormientem terram Deus elegit, quae ex toto ignara gustus illius fuit in quo idem antiquus serpens primam mulierem decepit.
2 Terra autem ista, per virgam Aaron praesignata, Virgo Maria erat, quae clausum cubiculum regis in magna humilitate exstitit, quia cum ipsa nuntium hoc a throno acciperet, quod summus Rex in clausura ipsius habitare vellet, terram, de qua creata fuit, inspexit, et se ancillam Dei esse dixit.
3 Quod prima decepta mulier non fecit, cum illud habere desideraret quod habere non debuit.
4 Obedientia quoque Abrahae, in qua Deus fidem illius probavit, cum ei arietem in spinis pendentem ostendit, obedientiam beatae Virginis praesignavit, quae verbo nuntii Dei credens, ut sibi secundum verbum eiusdem nuntii fieret optavit, ideoque et Filius Dei in ipsa carnem induit, quem aries in vepribus pendens praefiguraverat.
5 Sed et quod Deus secundum stellas coeli genus eiusdem Abrahae multiplicandum dixit, in hoc genus illud praevidebat, quod in plenum numerum coelestis consortii computandum erat.
6 Et quoniam ille Deo fideliter in omnibus credidit, idcirco etiam pater illorum qui haeredes regni coelorum erunt appellatus est.
7 Omnis itaque homo qui Deum timet et diligit, verbis istis devotionem cordis sui aperiat, ac ea et ad salutem corporum et animarum hominum, non quidem ab homine, sed per me qui sum praelata sciat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.426