monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14 > 13 > 34 > 10 > 12 > 67 > 9 > 6 > 26 > 18 > 47 > 48 > B > 31 > 35 > 98 > 85 > 17 > 5 > 92 > 42 > 43 > 17 > 88 > 4 > 1 > 11 > 16
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XV. Quod Deus, eorum misertus, ad puniendam transgressionis culpam de paradiso eos in exsilium istud expulerit; et quod quisquis matrimonii fidem inter illos a Deo institutam violaverit, ultione gravi, nisi poeniteat, plectendus sit. <<<     >>> XVII. Quod Deus de genere Abraham credentis et obedientis sibi virginem Mariam elegerit, de qua Christus institutor et rector novellae, id est spiritualis generationis, corporaliter nasceretur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XVI. Quod in praedicatione incarnati Filii Dei spirituali populo exoriente completa sit promissio Dei dicentis ad Abraham, quia secundum numerum stellarum coeli semen ipsius multiplicaretur.

1 Et quemadmodum Adam genitor omnis humani generis est, ita etiam per Filium Dei, qui in virginea natura incarnatus est, spiritalis populus processit, qui ita ascendet, ut Deus Abrahae per angelum repromisit, scilicet quod semen eius sicut stellae coeli fieret, ut scriptum est: Suspice coelum, et numera stellas si potes.
2 Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
3 Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam [Gen. V]. Quod sic intellectui patet. Tu qui bona voluntate Deum adoras et veneraris, inspice secreta Dei, et discute remunerationem meritorum illorum, qui ante Deum die ac nocte lucent.
4 si hoc tamen possibile est homini corporali onere gravato, quia quandiu homo ea quae carnis sunt sapit, illa quae spiritus sunt ad plenum capere non valet.
5 Et veraci ostensione dicitur illi qui Deum in recto suspirio cordis sui colere laborat.
6 Hoc modo erit semen cordis tui multiplicatum et elucidatum, quod seminasti in bonum agrum gratia Spiritus sancti perfusum, quod etiam coram summo Deo in beatis virtutibus multipliciter exsurget et lucebit, quemadmodum stellae in firmamento clarescunt.
7 Quapropter quicunque fideliter crediderit divinae promissioni, celsitudinem verae fidei ad Deum habens, ita ut omnia terrena despiciat, et ad coelestia sursum tendat, computabitur iustus inter filios Dei, quoniam veritatem dilexit, et quia dolum in corde suo non habuit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.425

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik