1 | Sed quod Deus deinde dixit: Adam ubi es, per hoc praesignavit quod memor esset quia ipsum ad imaginem et similitudinem suam fecerat, et quod eum ad se retrahere vellet. |
2 | Nuditatem quoque ipsius de servili ministerio suo operuit, eumque in exsilium misit, ita ut pro lucida veste ovinam pellem acciperet, quemadmodum paradisum exsilio isto permutavit. |
3 | Deus etenim mulierem viro cum iuramento fidei adiunxit, ita ut fides haec in ipsis nunquam destruatur, sed ut in unum consentiant, sicut corpus et anima, quae Deus in unum coniunxit. |
4 | Quapropter quicunque fidem hanc destruxerit, et ita impoenitens sine emendatione perduraverit, in terram Babylonis convertetur, videlicet in terram confusionis et ariditatis, quae sic absque pulchra viriditate agri, id est benedictionis Dei, permanebit, atque ultio Dei super illum cadet, usque ad ultimam lineam consanguinitatis, quae de ferventi sanguine ipsius praecessit, quoniam peccatum istud hominem illum tangit. |