monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 95 > 74 > 21 > 22 > 28 > 41 > 8 > 59 > 45 > 4 > 27 > 19 > 83 > 81 > 3 > 37 > 93 > 36 > 6 > 30 > 56 > 39 > 12
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XI. Quod Deus in fortitudine charitatis suae praedestinatos ad se colligens, infusione munerum Spiritus sancti eos de quibusque necessariis erudiat. <<<     >>> XIII. Quod imitatio charitatis Filii Dei cruce sua diabolum conterentis etiam nunc in suis fidelibus discordiam et caetera vitia, ipsumque humani generis antiquum deceptorem conculcet et ad nihilum redigat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, XII. Quod Filius Dei naturam humanitatis absque peccati labe suscipiens, et in carne apparens, publicanos et peccatores ad poenitentiam vocaverit, et eos ex fide sua iustificaverit.

1 Quod autem tunica fulgori solis simili induitur, hoc est quod Filius Dei in charitate humanum corpus absque omni contagione peccati in similitudine pulchritudinis solis induit, quia ut sol prae aliis creaturis in tanta altitudine lucet, ut a nemine hominum tangi possit, ita etiam humanitatem Filii Dei quomodo sit, nulla humana scientia nisi credendo capere valet.
2 Et in manibus suis agnum velut lucem diei splendidum habet, quoniam charitas in operibus Filii Dei mansuetudinem verae fidei super omnia lucentem protulit, ubi de publicanis et peccatoribus martyres et confessores atque poenitentes elegit, et ubi de impiis iustos fecit, quemadmodum de Saulo Paulum, quatenus super pennas ventorum, hoc est in coelestem harmoniam volarent.
3 Sic charitas opus suum paulatim et distincte perfecit, ita ut nulla imbecillitas, sed omnis plenitudo in eo esset, quod homo non facit, quia cum ille modicam possibilitatem aliquid faciendi habuerit, vix sustinet, quousque illud perficiat, quin ab aliis videatur.
4 Haec homo intra se consideret, quia etiam volatile de ovo egrediens, et pennis carens, volare nondum properat, sed postquam pennas acceperit, volat quo sibi congruum viderit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.424

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik