1 | Sed et ab utroque humero imaginis huius ala usque ad genua ipsius extenditur, quoniam in fortitudine charitatis Filius Dei iustos et peccatores ad se collegit, ac eos, et humeris, quia iuste vixerant, et genibus quoniam eos a via iniustitiae revocaverat, sustentavit, consortesque supernorum civium fecit, velut etiam homo tam genibus quam humeris illa quae portat sustentat. |
2 | Nam in scientia charitatis homo est anima et corpore ad plenitudinem integritatis perductus, quamvis a statu rectae stabilitatis multoties moveatur. |
3 | Quem cum dona sancti Spiritus desuper in pura et sancta largitate perfundunt in coelestibus et in spiritalibus abundanter eum docent. |
4 | In terrenis quoque ad utilitatem corporalis necessitatis alio modo eum erudiunt, in quibus tamen se debilem et infirmum et mortalem intelligit, quamvis multiplicibus donis istis munitus sit. |