monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 76 > 13 > 30 > 9 > 63 > 12 > 15 > 59 > 29 > 78 > 4 > 10
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, IX. Quod homo ad imitationem Creatoris sui se dirigens, quasi ex quadam bestiali irrationabilitate abstractus, fulgore rationalis naturae radiare incipiat. <<<     >>> XI. Quod Deus in fortitudine charitatis suae praedestinatos ad se colligens, infusione munerum Spiritus sancti eos de quibusque necessariis erudiat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, X. Quod in verbo Dei dicentis 'Fiat lux,' rationalis lux, id est angeli creati sunt, et quod ex his a beatitudine quibusdam cadentibus, Dominus aliam rationabilem vitam, quae carne tegeretur, id est hominem, qui locum et gloriam lapsorum obtineret, fecerit.

1 Nam quando Deus dixit: Fiat lux, rationalis lux exorta est, scilicet angeli, tam illi qui cum eo in veritate perstiterunt quam illi qui in tenebras exteriores sine omni luce ceciderunt, quoniam verum lumen quod ante aevum absque initio in claritate erat, Deum esse negaverunt, et quia quemdam quod esse non potuit, illi similem facere voluerunt.
2 Tunc Deus aliam vitam, quam corpore texit, exsurgere fecit, quod homo est, cui et locum et gloriam perditi angeli dedit, quatenus iste in laude Dei perficeret quod ille facere noluit.
3 In facie autem ista hominis illi demonstrantur, qui saeculo corporaliter dediti, spiritu tamen Deo continue serviunt, nec propter hoc quod in saeculo saeculariter detinentur, ea quae spiritus sunt in famulatu Dei obliviscuntur.
4 Et facies istae ad orientem versae sunt, quia et spiritales et saeculares, qui Deo famulari animasque suas in vita conservare desiderant, ad ortum sanctae conversationis et beatitudinis se convertere debent.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.424