monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6 > 38 > 11 > 8 > 35 > 9
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, VIII. Quod diabolus et angeli desertores iustitiae, cum prius magnae essent potentiae, propter ingratitudinem vel superbiam suam ad hoc redacti sunt, ut in omni creatura nihil possint nisi quantum superno nutu permittuntur. <<<     >>> X. Quod in verbo Dei dicentis 'Fiat lux,' rationalis lux, id est angeli creati sunt, et quod ex his a beatitudine quibusdam cadentibus, Dominus aliam rationabilem vitam, quae carne tegeretur, id est hominem, qui locum et gloriam lapsorum obtineret, fecerit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, IX. Quod homo ad imitationem Creatoris sui se dirigens, quasi ex quadam bestiali irrationabilitate abstractus, fulgore rationalis naturae radiare incipiat.

1 Quod vero in summitate arcuatae incurvationis, sinistrae alae quasi facies hominis est, quae sicut fulgor stellarum radiat, hoc est quod in apice vincentis humiliationis, cum homo terrenas causas, velut in sinistra sibi adversantes, in humilitate conterit, et ad defensionem Creatoris sui se convertit, aspectum hominis habet, quia non secundum pecus, sed secundum quod humana natura eum docet, in honestate vivere incipit.
2 Unde etiam in his iustis operibus bonam intentionem cordis sui, ut eximium splendorem radiare ostendit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.424