Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, VIII. Quod diabolus et angeli desertores iustitiae, cum prius magnae essent potentiae, propter ingratitudinem vel superbiam suam ad hoc redacti sunt, ut in omni creatura nihil possint nisi quantum superno nutu permittuntur.
1 | Quaedam autem innumerabilis multitudo angelorum erat qui a se ipsis esse voluerunt, quoniam cum claritatem suam magnam et gloriosam in maxima coruscatione viderent, Creatorem suum in oblivionem duxerunt. |
2 | Et priusquam etiam eum laudare incoepissent, in semetipsis computabant quod fulgor honoris eorum tantus esset, ut nullus eis resistere valeret; quapropter et Deum obfuscare volebant. |
3 | Nam cum viderent quod eum in miraculis suis nunquam ad finem perducere possent, ipsum abhorruerunt, et cum eum laudare deberent, per fallacem opinionem dicebant quod in magna claritate sua alium deum eligerent. |
4 | Unde in tenebras ceciderunt, ad tantam impossibilitatem redacti, ut in nulla creatura quidquam facere possint, nisi quantum eis a Creatore suo permittitur. |
5 | Cum enim Deus primum angelum, qui Lucifer dictus est, cum omnibus ornamentis creaturarum quae omnibus creaturis dederat, ita ornasset, ut etiam totum agmen eius inde splendorem haberet, ipse in contrarium vadens, horribilior cunctis horribilibus factus est, quoniam sancta Divinitas in zelo suo illum in locum qui sine luce est eiecit. |