Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, VII. Quod ab aeterno inlocaliter in Deo erant universa quae ipso creante numero, et ordine, et loco et tempore distincta processerunt.
1 | Omnia quidem quae Deus operatus est, ante principium temporis in praesentia sua habuit. |
2 | In pura enim et sancta Divinitate cuncta visibilia et invisibilia absque momento et absque tempore ante aevum apparuerunt, quemadmodum arbores vel alia creatura aquis vicina in ipsis videntur, quamvis in eis corporaliter non sint, sed tamen omnis formatio earum in ipsis apparet. |
3 | Quando autem Deus dixit: Fiat, statim formatione induta sunt, quae praescientia ipsius ante aevum nulla corpora habentia intuebatur. |
4 | Sicut enim in speculo omnia quae coram ipso sunt radiant, sic in sancta Divinitate omnia opera eius sine aetate temporum apparuerunt. |
5 | Et quomodo Deus praescientiae suae opere vacuus esset, cum omne opus ipsius postquam corpore induitur, in officio quod ei adest plenum sit, quod ipsa sancta Divinitas sciendo, cognoscendo, ministrando sibi adesse praescivit. |
6 | Nam quemadmodum etiam radius cuiusque luminis quamque formam creaturae per umbram ostendit, sic pura praescientia Dei omnem formationem creaturarum, antequam incorporatae essent, intuebatur, quoniam opus quod Deus facturus erat in praescientia ipsius antequam idem opus incorporaretur, secundum similitudinem hanc enituit, velut homo splendorem solis aspicit, priusquam substantiam ipsius intueri possit. |
7 | Et sicut splendor solis ipsum indicat, ita etiam angeli Deum laudando ostendunt; et quemadmodum fieri non potest ut sol absque lumine suo sit, sic nec Divinitas sine laude angelorum est. |
8 | Praescientia etenim Dei praecessit, et opus ipsius subsecutum est; et si praescientia Dei non praecessisset, opus eius non apparuisset, quemadmodum si facies hominis non aspicitur, corpus ipsius non cognoscitur: cum autem facies hominis videtur, corpus eius laudatur. |
9 | Itaque praescientia Dei et opus eius in ipso sunt. |