monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 58 > 6
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, V. Quod dilectio Dei et proximi virtute fidei roborata separari non possit. <<<     >>> VII. Quod ab aeterno inlocaliter in Deo erant universa quae ipso creante numero, et ordine, et loco et tempore distincta processerunt.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, VI. Quod quilibet Deo humili devotione subditus, Spiritu sancto iuvante ignitus, et se ipsum in eo quod vitiosus est et diabolum superet, et quod angeli de bonis iustorum exsultantes, Dei omnipotentiam collaudent.

1 In summitate autem arcuatae incurvationis huius dexterae alae, quasi caput aquilae, quod igneos oculos habet aspicis, in quibus multitudo angelorum velut in speculo apparet, quoniam in celsitudine triumphantis subiectionis, cum quilibet Deo subiectus se ipsum et diabolum superat, celsus in beatitudine divinae protectionis efficitur.
2 Et cum mentem suam sursum erigit, Spiritu sancto ignitus, intentionemque suam ad Deum figit, in ipsa beati spiritus perspicue apparent, ac Deo devotionem cordis illius offerunt.
3 Nam in aquila spiritales homines designantur, qui omni devotione cordis sui in contemplatione Deum frequenter velut angeli intuentur.
4 Quapropter beati spiritus Deum assidue intuentes, de bonis operibus iustorum gaudent, eaque ipsi in semetipsis ostendunt, ac sic in laude Dei perseverantes, nunquam extaediantur, quia eum ad finem nunquam perducere poterunt.
5 Innumerabilia etenim miracula quae Deus in potentia suae possibilitatis facit, quis dinumerare posset? Nemo. Angelis quippe fulgor quasi multorum speculorum adest in quo vident quia nullus ita operatur, nec tantae potentiae est, sicuti Deus, unde et nullus ei similis est, quoniam nec tempus habet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.423