monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13 > 84 > 90 > 29 > 26 > 9 > 77 > 18 > 31 > 23 > 44 > 1 > 1 > 25 > 2 > 33 > 61 > 64 > 58 > 7 > 32 > 1 > 57 > 2 > 68 > 5 > 5
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, IV. Quod devota fides excellentiam divinae charitatis complectatur, et per hanc Deus in trinitate unus agnoscatur; quodque eiusdem fidei merito ipse Deus homines protegendo ad coelestia reducat <<<     >>> VI. Quod quilibet Deo humili devotione subditus, Spiritu sancto iuvante ignitus, et se ipsum in eo quod vitiosus est et diabolum superet, et quod angeli de bonis iustorum exsultantes, Dei omnipotentiam collaudent.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, V. Quod dilectio Dei et proximi virtute fidei roborata separari non possit.

1 Et ex utraque parte colli eiusdem formae ala una procedit, quae supra praefatum circulum ascendentes se ibi invicem coniungunt, quia dilectio Dei et proximi per virtutem charitatis in unitate fidei procedentes, et per summum desiderium eamdem fidem intra se comprehendentes ab invicem non separantur, cum sancta Divinitas innumerabilem splendorem gloriae suae hominibus obnubilat, quandiu in umbra mortis, coelestis vestimenti, quod in Adam perdiderunt, expertes sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.423