1 | Et circulus amplus aureique coloris caput eiusdem faciei circumdat, quia fides catholica per totum orbem terrarum diffusa, in prima aurora eximii fulgoris surgens, excellentiam largitatis verae charitatis omni devotione complectitur, ubi Deus in humanitate Filii sui hominem redemit, et per infusionem Spiritus sancti illum confirmavit, ita ut unus Deus in Trinitate cognoscatur, qui sine tempore initii ante aevum Deus in divinitate fuit. |
2 | Quod autem in eodem circulo supra idem caput alia facies velut senioris viri apparet, hoc est quod fidelibus omnia excellens benignitas Divinitatis, quae sine initio et fine est, succurrit, ita ut eiusdem faciei mentum et barba verticem capitis huius tangat, quoniam Divinitas disponendo et protegendo omnia celsitudinem summae charitatis obtinet, ubi Filius Dei in humanitate sua perditos homines ad coelestia reducet. |