monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, II. Verba eiusdem imaginis, per quam charitas intelligitur, igneam vitam substantiae Dei se nominantis, et multifarios potentiae suae effectus in diversis creaturae naturis vel qualitatibus enarrantis. <<<     >>> IV. Quod devota fides excellentiam divinae charitatis complectatur, et per hanc Deus in trinitate unus agnoscatur; quodque eiusdem fidei merito ipse Deus homines protegendo ad coelestia reducat

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, III. Quod in homine ad imaginem et similitudinem suam facto, omnem creaturam Deus signavit, et eum post lapsum ex sola benignitatis charitate per incarnationem suam reparatum in beatitudine, quam prolapsus angelus perdiderat, collocaverit, et quia hoc mystica praescriptae visionis significatione monstretur.

1 Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Deus, qui omnia creavit, hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et in ipso tam superiores quam inferiores creaturas signavit, eumque in tanta dilectione habuit, ut in locum de quo ruens angelus eiectus erat, destinaret, et ad gloriam et honorem, quem ille in beatitudine perdiderat, ordinaret; hoc visio haec quam vides demonstrat.
2 Nam quod vides velut in medio australis aeris pulchram mirificamque in mysterio Dei imaginem quasi hominis formam, hoc est quod in fortitudine indeficientis divinitatis, pulchra in electione, et mirifica in donis secretorum superni Patris charitas est, hominem ostendens, quia cum Filius Dei carnem induit, in charitatis officio hominem perditum redemit.
3 Unde eius facies tantae pulchritudinis et claritatis est, ut facilius solem quam ipsam inspicere possis, quoniam largitas charitatis in tanta eminentia et coruscatione donorum suorum est, ut omnem intellectum humanae scientiae, qua in anima diversas res intelligere potest, ita transcendat ut eam nullo modo in sensu suo capere valeat.
4 Sed hic in significatione ostenditur ut per ipsam ille in fide cognoscatur, qui visibilibus oculis visibiliter non videtur.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.422

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik