monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22 > 40 > 16 > 39 > 72 > 5 > 28 > 54 > 52 > 45 > 37 > 41 > 4 > 53 > 3 > 25 > 7 > 7 > 36 > 2 > 27 > 2
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, I. Mirificae visionis, de qua sequens opus pendet, positio, et in ea divinae cuiusdam imaginis in hominis forma apparentis, et habitus vel circumstantiae ipsius subtilis descriptio. <<<     >>> III. Quod in homine ad imaginem et similitudinem suam facto, omnem creaturam Deus signavit, et eum post lapsum ex sola benignitatis charitate per incarnationem suam reparatum in beatitudine, quam prolapsus angelus perdiderat, collocaverit, et quia hoc mystica praescriptae visionis significatione monstretur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, II. Verba eiusdem imaginis, per quam charitas intelligitur, igneam vitam substantiae Dei se nominantis, et multifarios potentiae suae effectus in diversis creaturae naturis vel qualitatibus enarrantis.

1 Ego summa et ignea vis, quae omnes viventes scintillas accendi, et nulla mortalia efflavi, sed illa diiudico ut sunt, circumeuntem circulum cum superioribus pennis meis, id est cum sapientia circumvolans, recte ipsum ordinavi.
2 Sed et ego ignea vita substantiae divinitatis super pulchritudinem agrorum flammo, et in aquis luceo, atque in sole, luna et stellis ardeo, et cum aereo vento quadam invisibili vita, quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito.
3 Aer enim in viriditate et in floribus vivit, aquae fluunt, quasi vivant; sol etiam in lumine suo vivit, et cum luna ad defectum venerit a lumine solis accenditur, ut quasi denuo vivat; stellae quoque in lumine suo velut vivendo clarescunt.
4 Columnas etiam quae totum orbem terrarum continent constitui; item ventos illos qui pennas sibi subditas, scilicet leniores ventos, habent, qui lenitate sua ipsis fortiores sustinent, ne cum periculo se ostendant, quemadmodum corpus animam tegit et continet, ne exspiret.
5 Sicut etiam spiramen animae corpus firmando colligit, ut non deficiat, sic quoque fortiores venti sibi subiectos animant, ut officium suum congruenter exerceant.
6 Ego itaque vis ignea in his lateo, ipsique de me flagrant, velut spiramen assidue hominem movet, et ut in igne ventosa flamma est.
7 Haec omnia in essentia sua vivunt, nec in morte inventa sunt, quoniam ego vita sum.
8 Rationalitas etiam sum, ventum sonantis verbi habens, per quod omnis creatura facta est, et in omnia haec sufflavi, ita ut nullum eorum in genere suo mortale sit, quia ego vita sum.
9 Integra namque vita sum, quae de lapidibus abscissa non est, et de ramis non fronduit, et de virili vi non radicavit, sed omne vitale de me radicatum est.
10 Rationalitas enim radix est, sonans vero verbum in ipsa floret.
11 Unde cum Deus rationalis sit, quomodo fieri posset ut non operaretur, cum omne opus ipsius perfloreat, quem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et omnes creaturas secundum mensuram in ipso homine signavit.
12 In aeternitate namque semper fuit, quod Deus opus suum, scilicet hominem, fieri voluit, et cum idem opus perfecit, omnes creaturas ut cum ipsis operaretur ei dedit, quemadmodum etiam ipse Deus opus suum, id est hominem, fecerat.
13 Sed et officialis sum, quoniam omnia vitalia de me ardent; et aequalis vita in aeternitate sum, quae nec orta est, nec finietur, eademque vita se movens et operans Deus est, et tamen haec vita una in tribus viribus est.
14 Aeternitas itaque Pater, Verbum Filius; spiramen haec duo connectens Spiritus sanctus dicitur, sicut etiam Deus in homine, in quo corpus, anima et rationalitas sunt, signavit.
15 Quod autem super pulchritudinem agrorum flammo, hoc terra est, quae materia illa est de qua Deus hominem fecit; et quod in aquis luceo, hoc secundum animam est; quia, sicut aqua totam terram perfundit, ita anima totum corpus pertransit; quod vero in sole et in luna ardeo, hoc rationalitas est; stellae autem innumerabilia verba rationalitatis sunt.
16 Et quod cum aereo vento quadam invisibili vita, quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito, hoc est, quoniam aere et vento ea quae in incremento procedunt, vegetata subsistunt a nihilo remota in id quod sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.422