Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 1, I. Mirificae visionis, de qua sequens opus pendet, positio, et in ea divinae cuiusdam imaginis in hominis forma apparentis, et habitus vel circumstantiae ipsius subtilis descriptio.
1 | Et vidi velut in medio australis aeris pulchram mirificamque in mysterio Dei imaginem, quasi hominis formam, cuius facies tantae pulchritudinis et claritatis erat, ut facilius solem quam ipsam inspicere possem. |
2 | Circulus amplus aureique coloris caput eiusdem faciei circumdederat. |
3 | In eodem autem circulo supra idem caput alia facies velut senioris viri apparuit, cuius mentum et barba verticem capitis huius tangebat. |
4 | Et ex utraque parte colli eiusdem formae ala una praecedebat, quae supra praefatum circulum ascendentes se ibi invicem coniungebant. |
5 | In summitate autem arcuatae recurvationis huius dexterae alae quasi caput aquilae, quod igneos oculos habebat aspiciebam, in quibus fulgor angelorum velut in speculo apparebat. |
6 | In summitate vero arcuatae recurvationis sinistrae alae quasi facies hominis erat, quae sicut fulgur stellarum radiabat. |
7 | Et facies istae ad orientem versae erant. |
8 | Sed ab utroque humero imaginis huius ala una usque ad genua ipsa extendebatur. |
9 | Tunica quoque fulgori solis simili induebatur, et in manibus suis agnum velut lucem diei splendidum habebat. |
10 | Quoddam autem monstrum horribilis formae venenosi, nigrique coloris, et serpentem quemdam sub pedibus suis conculcabat, qui os suum dextrae auri eiusdem monstri infixerat, quippe reliquum corpus suum in transversum capitis ipsius incurvans, caudam suam in sinistra parte illius usque ad pedes eius extenderat. |
11 | Et imago haec dicebat. |