monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19
Hilarianus, Chronologia, XVIII <<<    

Hilarianus, Chronologia, Caput XIX

1 Quapropter omnem animam praemonuit Dominus Christus in Evangelio ad credendum in se ante esse currendum, non eo tempore quo et poena aeterna impiis, et merces bona sanctis reddatur necesse est pro meritis singulorum: Rogate, inquit, ne fiat fuga vestra hieme aut sabbato [Matth. 24, 20]. Post septimum et millesimum annum solvetur Satanas de carcere suo, et exiet seducere gentes Gog et Magog; et congregans eas ad castra Sanctorum quasi pugnaturas: et descendet ignis de coelo, et consummabuntur omnes homines: et tunc erit secunda resurrectio omni carni; et iudicabuntur omnes iudicio Dei iusto pro eo quod non crediderunt, sed sibi placuerunt in iustitiis.
2 Et post hoc, auferetur coelum hoc et terra ista; et civitas illa quae in Apocalypsi descripta est, parata de coelo descendet cum divitiis Dei, in qua iusti habitabunt: et erit coelum novum et terra nova, et utraque in perpetuitate manebunt: impii in ambustione aeterna; iusti autem cum Deo in vita aeterna. Amen.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.45